Latin
114
Galileo, Systema cosmicum 114-2
Unproofread scanNot analysed yet
natura esse potest? Aristoteles ad haec omnia interrogata tibi responSIMP. det, ac te docet, quemadmodum vnius mobilis vnus est motu quoque vnius motus vnum esse mobile, &per consequens sine inhaerentia in subiecto motum vllum nec esse, nec imaginando concipi posse. SAGR. Velim, vt mihi tertio loco dicas, num Lunam, ceterosque planetas &corpora Caelestia motus suos proprios, &quales, habere credas. SIMP. Habent omnino, nimirum eos, quibus Zodiacum peragrant, Luna menstruo spatio, Sol anno, Mars biennio, sphaera stellifera tot illis millenariis. Atque hi sunt motus eorum proprii &naturales. SAGR. Ille vero motus, quo Stellas fixas, cum iisque planetas omnes ab ortu ad occasum, indeque rursus ad ortum vnâ tendere video Pspatio 24. horarum, quo pacto eis competit? SIMP. Competit eis per participationem. SAGR. Non ergo in ipsis hic motus residet. Cum autem nec in ipsis resideat, nec interim absque subiecto aliquo esse possit, in quo resiitized by Goo dic Virtutis insinitae, pars magna potius quam exigua vide tur occupata esse debere.