Latin
116
Galileo, Systema cosmicum 116
Unproofread scanNot analysed yet
Ad quod respondeo tibi, mihi idem videri, dum vires meas, non finitas modò, sed &infirmissimas respicio: si vero Motoris virtutem, quae infinita est, considero, non minus ei facile est mouere Vniuersum, quam Terram, imò paleam. Quod si virtus est infinita, quidni potius in magna, quam minima parte sese exerceat? Proinde discursus in genere nihil ponderis habere videtur. SALV. Si dixissem vnquam, Vniuersum non moueri ob defectum virtutis in Motore, meum errorem opportune correxisses. Ego vero tibi largior, infinitae potentię tam esse facile, centum millia mouere, ac vnum. Iam autem à me dicta non referuntur ad Motorem, sed ad mobilia solummodo; &in ipsis mobilibus non solum spectant ad resistentiam eorum, quam haud dubie Terra Vniuerso minorem habet: sed ad alia multa specialia modò considerata. Quod ais deinde, conuenientius esse infinitae virtuti, magnam quàm minimam sui partem experiri; respondeo, Infiniti partem vnam, alterâ non esse maiorem, cùm vtraque sit finita: nec dici potest, centum millia de infinito numero partem esse maiorem quàm duo, licet alter numerus alterum quinquagies millies excedat. Et si ad mouendum Vniuersum adhibeatur finita virtus, etsi maxima respectu illius, quae ad mouendam solam Terram sufficeret: non tamen pars maior infinitae virtutis adhiberetur, nec minor esset infinitâ illâ quae remanet otiosa. Quare nihil interest, aliquanto maioremne an verò minorem virtutem ad particularem aliquem effectum producendum adhibeas, Praeterea virtutis illius operatio propositum sibi terminum ac finem habet non solum diurnum motum: sed sunt &alii bene multi motus quos nouerimus, multo verò plures incogniti nobis esse possunt. Quod si ergo mobilia respiciamus, cum non fit dubitandum, operationem breuiorem &expeditiorem esse motâ Terrâ, quàm moto Vniuerso, pręterea si reflectimus oculos ad tot alia compendia facilitatesque, quas hac vna ratione lucrifacimus; illud verissimum Aristotelis oogle itia axioma, Frustra fieri per plura quod potest fieri per pauciora, pabilius nobis efficit, motum diurnum competere soli Telluri, in Viri uerso exceptâ Terrâ. SIMP. In referendo axiomate illo clausulam omisisti praemmornenti, maxime in praesenti proposito, nimirum illam, aeque c. Videndum igitur, haec ne an illa hypothesis aeque bene satisfaciat.