Latin
117
Galileo, Systema cosmicum 117
Unproofread scanNot analysed yet
SALV. Consideratio illa, vtra positio satisfaciat aeque bene, itinebitur in examine speciali apparentiarum, quibus satisfacienA est. Hactenus enim disputatum est, ac porro disputabitur, ex pothesi, supponendo scilicet, quo ad satisfaciendum apparentiis ramque positionem aeque esse accommodatam. Particula deinde, quam à me praetermissam ais, suspecta mihi pois, &abs te superflue adiuncta videtur. Nam dicere, aeque bene, recio est, quę necessariò duos minimum terminos requirit, cum res vna on possit habere relationem ad seipsam, neque dici, v. g. quietem aeque onam esse ac quietem. Et quia, cum dicimus, frustra fieri pluribus nediis, quod paucioribus expediri potest, intelligitur, id quod fa lendum est, eandem rem, &non duas diuersas, esse debere: &quia es eadem dici non potest ęque bene facta, ac eadem illa; ideoque adunctio particulae illius, aeque bene, superflua est, &relatio talis, quae vno solum termino constet. SAGR. Ni velimus nobis idem accidere quod heri, recipiamus, quaeso, nos ad materiam, ac Simplicius initium faciat proponendi difficultates illas, quas huic nouae Mundi dispositioni contrarias arbitratur. SIMP. Dispositio illa noua non est; sed antiquissimam esse vel illud arguit, quod Aristoteles eam confutat. Confutationes autem eius hae sunt. Prima. Si Terra vel in seipsam circa proprium centrum conuolueretur, vel in orbem extra suum centrum agita* retur, necesse est, eam violente hoc motu moueri. nam is ei naturac lis non est; eo quod, si naturalis esset, eundem omnes etiam Terrae partes haberent. Atqui partium vnaquaeque mouetur per lineam e rectam ad centrum. Cum ergo sit violentus ac praeternaturalis, non possetesse sempiternus. Ordo verò Mundi sempiternus est. Ergo &c. Secunda. Cuncta cetera mobilia, quae motu circulari feruntur, apparet à tergo relinqui, &pluribus vno motibus moueri, excepto *tamen primo mobili. Vnde necessarium esset, Terram quoque moueti re ueri duobus motibus. ex quo necessariò consequeretur, in Stellis ce fixis mutationes accidere, quas nullas tamen videmus: imo sine e vlla variatione eaedem Stellae semper iisdem locis oriuntur, iisdem *occidunt. Tertia. Motus partium est etiam totius, fitque naturaliter ad e centrum Vniuersi; proinde etiam in centro definit. Deinde mo* uet autor dubitationem, an motus partium naturaliter ad Vniuerec si, an verò ad Terrae centrum feratur: &concludit, instinctu pro6 prio ad centrum Vniuersi, &per accidens ad centrum Terrae con* tendere. Quo de dubio heri prolixe disputatum est.