Latin
121
Galileo, Systema cosmicum 121
Unproofread scanNot analysed yet
Fuit mihi pergratum, illas rationes, nouas tibi fuisse visas, ne adhaereas opinioni maioris partis Peripateticorum, qui persua sum habent, si quis ab Aristotelis doctrina discedat, id eò accidere, quod ipsius demonstrationes non satis intellexerit aut penetrauerit. Tu vero profecto nouitates alias audies, &à sectatoribus noui Systematis aduersus seipsos produci videbis obseruationes, experimenta rationesque haud paullo fortiores, quam sint eae, quas Aristoteles, Pto lemaeus, &alii oppugnatores earundem conclusionum adducunt: atque ita certior efficieris, eos non ignorantia vel experientiae defectu ad hanc amplectendam opinionem inductos. SAGR. Non possum facere, quin hac occasione tibi referam quid mihi acciderit, ex quo haec opinio iactari coepta est. Adolescen tulus eram, &vix philosophiae cursum absolueram. Quem deinde cum intermisissem aliis implicitus occupationibus, euenit, vt vltramontanus aliquis, cui Christiano Vurstisio, credo, nomen erat, sententiae Copernicanae sectator, Rostochio in has oras appelleret, &in Academia quadam duas de hac materia tresue lectiones haberet, au ditorio frequenti, nisi quod plures, subiecti, credo, nouitas, quàm aliae caussae allexerant. Ideoque nolui ego interesse, quod firmissime persuasum haberem, hanc opinionem nil nisi stultitiam esse sollemnem Cum deinde nonnullos, qui ibi fuerant, interrogassem, omnibus eam rem ludibrio ac risui esse sensi; nisi quod eorum vnus mihi dixit, non esse negotium ex toto ridiculum. cumque iudicarem hominem illum satis prudentem atque circumspectum, poenituit me, quod non &ipse venissem auditum: &ex eo tempore, in quoscunque Copernicanae opinionis asseclas inciderem, ipsos interrogare coepi, semper ne hanc essent amplexi sententiam: ac ne vnicum quidem ex ipsorum numero reperi, qui non mihi dixerit, se longo tempore contrariam opinionem secutum, sed pondere rationum expugnatum ad hanc transiisse, Cum deinde sigillatim ipsos examinassem, vt viderem, numquid al terius partis rationes probe tenerent, eas cunctis promptissimas esse depraenendi, sic vt vere dici non potuerit, ipsos ex ignorantia, vel va nitate, vel animi caussa, quod dicitur, in hanc opinionem esse delapsos. E contra vero quotquot interrogaui Peripateticorum &Ptolemai corum (interrogaui autem ex curiositate non paucos) numquid stu dii ac opere in Copernici libro legendo posuissent; paucissimos, qui bus saltem visus vnquam esset liber, animaduerti: qui vero intelligegerent, Sectatores Copernici non ex ignorantia rationum contrariarum adhaerent illi sentenChristiano Vurstisio, de opinione Copernici lectiones aliquot habenti quid acciderit. Copernici secta tores omnes initio contrariam amplexi sunt. opinionem: non item Aristotelis &Prolemardiscipult. rent, nec vnum. nec etiam omisi sequaces Peripateticae doctrinae percontari, num ipsorum vllus ab altera vnquam parte stetisset; pariterque ne quidem vnicum inueni.