Latin
122
Galileo, Systema cosmicum 122
Unproofread scanNot analysed yet
Cum itaque considerarem, quî fiat, quod nemo Copernicanam sectetur opinionem, qui non prius contrariam tenuerit, adeoque rationes Aristotelis &Ptolemaei perspectissimas habeat: quodque contrà nemo Ptolemaeum Aristotelemque sequatur, qui Copernico antehac adhaeserit, eoque deserto in Aristotelis castra transierit: haec, inquam, expendens, credere coepi, si quis opinionem cum lacte imbibitam, &ab infinitis probatam abiiciens, amplectitur alteram, à paucissimis assertam, ab omnibus damnatam scholis, &reuera maximum paradoxon habitam, omnino esse necessarium, vt hic talis euidentissimis rationibus motus, ne dicam expugnatus fuerit. Ego quidem hac de caussa curiosissimus euasi, vt ad ipsum huius negotii fundum penetrare possem; ac optima quapiam fortuna vos ambos occurrisse mihi credo, è quibus absque labore vllo discere queam, quicquid &hactenus dictum est, &forte restat in hac materia dicendum, certus, beneficio discursuum vestrorum, &dubiis exemptum iri me, &in certitudinis statu positum. SIMP. Dummodo ne falsus opinione, spe tua excidas, nec ad vltimum quàm primò confusior euadas. SAGR. Confido, hoc euenire nullo modo posse. SIMP. Quid ni? Documento sum ipse: qui tanto plus confundor, quanto progredior vlterius. SAGR. Idipsum argumento est, rationes hucusque firmas tibi visas, teque de veritate tuae opinionis obfirmantes, elanguescere paullatim in animo tuo, teque sensim in contrariam si non pertranere, saltem allicere. Ego vero, qui etiamnum sum, &hactenus fui neutri parti addictus, valde confido, in certa me sententia secure acquieturum: idque ne tu quidem ipse negabis, si, quae mihi res eam spem iniiciat, audire sustinebis. SIMP. Ego vero lubens audiam: nec minus habebo gratum, si eundem illa res in me produxerit effectum. SAGR. Digneris igitur ad interrogata mea respondere. Ac initio dic mihi, Simplici, numquid hęc ea conclusio est, cuius cognitionem aucupamur, an cum Aristotele ac Ptolemeo sentiendum sit, Terram solam in Vniuersi centro quiescere, &corpora caelestia moueri omnia: an verò statuendum, quiescente sphaera stellata, Soleque centrum centrum occupante, Terram extra centrum hoc, iis agitari motibus, qui nobis Soli Stellisque fixis competere videntur. SIMP. Hae ipsae conclusiones sunt, de quibus disputatur. SAGR. Hae duae conclusiones nonne tales sunt, vt necessariò altera vera sit, &altera falsa? SIMP. Est ita.