Latin
128
Galileo, Systema cosmicum 128
Unproofread scanNot analysed yet
SALV. Quidni? SIMPL. Nam illa nauigatio restricta &terminata est intu columnas Herculis, &Palaestinae litus: cumque distantia illa terminis circumscribatur, etiam finito tempore permeatur, nisi quis velit contrariomotu reuerti, denuoque pristinum iter emetiri. Sed motus hic interruptus, non autem continuatus esset. SALV. Verissima responsio. Sed nauigatio suscepta è freto Magellanico per mare Pacificum, insulas Moluccas, Caput bonae spei, indeque per idem fretum, ac de nouo per mare Pacificum &c. credisne, nauigationis huiusce cursum perpetuari posse? SIMP. Posset vtique. Cum enim haec sit circumgyratio, quae redit in seipsam; si repetatur infinities, absque interruptione perpetuari posset. Nauis ergo cursum huius itineris in aeternum teSALV, nere posset. SIMP. Posset, modò fuerit incorruptibilis. Nam eâ dissolutâ, necessariò nauigatio quoque finiretur. SALV. Sed in mari Mediterraneo, si vel maxime nauis esset incorruptibilis, non tamen perpetuo versus Palaestinam ferri posset, cum iter hocce terminis includatur. Ergo duo requiruntur, vt aliquod mobile sine intermissione perpetuò moueri queat: primùm, vt motus suâ naturâ possit esse interminatus &infinitus: deinde vt mobile pariter incorruptibile sit &aeternum. SIMP. Haec omnia necessaria sunt. SALV. Vitro igitur descendis ad hanc confessionem, impossibile esse, vt mobile aliquod motu recto moueatur aeternùm: siquidem ipsemet motum rectum, seu sursum ille fiat, seu deorsum, à circumferentia ac centro terminatum facis: ita vt, quantumuis mobile, hoc est, Terra, sit aeternum; tamen cum motus rectus sua natura non sit aeternus, sed terminatissimus, is Terrae naturaliter competere non possit. Imo quod &heri dictum est, Aristoteles ipse Terrae globum perpetuò stabilem facere cogitur. Quod postea dicis, partes Terrae, remotis impedimentis, semper deorsum ferri, committis aequiuocationem egregiam. Contra enim, si velis itize eiz c. l lit inio. pes amd i diu ise pus velis vt eae moueantur, impedire ipsas contrariis ac violentiâ stimulare necesse habes. Nam si semel deciderint, oportet vt eas cum violentia iactes in altum, denuo casuras. Et quod attinet impedimenta, ea nil praestant aliud, nisi vt partes ad centrum Terrae peruenire non sinant.