Latin
130
Galileo, Systema cosmicum 130
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si puteus vltra Terrae centrum effossus esset, in eum abiecta Terrae particula ne digitum quidem vltra centrum ferretur, nisi quatenus impetu traiecta rediret ad illud, in eodemque tandem quiesceret. Vt ergo defendere possis, motum per lineam rectam, nec Terrae, nec alii alicui mobili naturaliter conuenire, aut posse conuenire, quoad Vniuersum in suo perfecto ordine consistit; satius fuerit prorsus illum abiicere, ac in id potius intendere vires, (quando stat sententia, Terrae motum circularem adimere) vt eius immobilitatem tueri atque defendere queas. SIMP. Quod ad immobilitatem, Aristotelis argumenta, magisque cetera abs te producta, illam necessariò concludere videntur hactenus. Et sanè, meo iudicio, rem magnam praestiteris, si ea refutaueris. SALV. Veniamus igitur ad secundum argumentum. id erat, quod illa corpora, quorum de circumgyratione certi sumus, plusquam vnum habeant motum, exceptoprimo mobili: &propterea, si terra moueretur circulariter, duobus quoque motibus moueretur: vnde sequeretur mutatio circa ortus &occasus Stellarum fixarum. Atqui nullam talem sequi videmus. Ergo &c. Responsio simplicissima, &huic instantiae maxime propria, in ipso argumento continetur, &Aristoteles in os quasi nobis eam ingerit: nec fieri potest, vt ipsam tu, Simplici, non videris. Nec vidi illam, nec adhuc video. SIMP. Hoc fieri non potest, cum clare nimis isthic extet. SALV. Pacetua, in Textum ipsum oculos conficiam. SIMP. Curemus è vestigio Textum adferri. SALV.