Latin
132
Galileo, Systema cosmicum 132
Unproofread scanNot analysed yet
nam eo tempore quo proiectile mouetur sursum ac deorsum à Terra separatum, locus vbi motus ipsius proiectilis initium sumpsit, beneficio reuolutionis Terrae procurreret longo tractu versus Orientem: quanto spatio procul à dicto loco proiectile decidens terram attingeret. Ita vt hîc accommodetur argumentum globi eiaculante bombarda in altum sublati: vt etiam alterum ab Aristotele vsurpatum &à Ptolemaeo, quod videmus, grauia per lineam rectam, &superficiei terrestri perpendicularem ex alto descendere. Porro vt veniamus ad soluendos illos nodos, quaero ex Simplicio, si quis Aristoteli atque Ptolemaeo negaret, grauia ex alto libere decidentia tenere lineam rectam &perpendicularem, hoc est, in centrum directam, quo medio hoc probaret? SIMP. Vtique medio sensus, qui certos nos reddit, istam Turrim esse rectam atque perpendicularem, ac nobis ostendit, ean dem à decidente lapide radi, sic vt lapis nec pilum ad alterutram partem deflectat, sed in imoturris, exacte locum ei, vnde dimissus est, subiectum feriat. Sed si forte fortuna globus terrestris in gyrum ageSALV. retur, &per consequens Terram vnâ secum ferret, ac nihilominus tamen appareret, lapidem casu suo Turris perpendiculum radere, qualem tum eius esse motum oporteret? SIMP. In eo casu lapis non motu, sed motibus ferri dicendus esset, quorum vnus esset is, quo è sublimi fertur ad imum: alter quo cursum Turris subsequitur. SALV. Esset ergo motus eius ex duobus compositus; altero quo Turrim ille metitur, altero quo sequitur. Ex quo motu composito resultaret hoc, vt lapis non amplius illam simplicem lineam rectam &perpendicularem, sed transuersam quandam, &forte non rectam describeret. SIMP. De non recta nescio: sed hoc certe video, eam necessario fore transuersam, &ab altera recta perpendiculari, quam describeret immobili stante Terra, diuersam. SALV. Igitur ex hoc solo, quod lapidis casu Turrim stringi videmus, certo affirmare non potes, à lapide describi lineam rectam ctam &perpendicularem, nisi Terram immotam stare praesupponas. SIMP. Sic est. Nam si Terra moueretur, lapidis motus esset transuersus, non perpendicularis. SALV. Vides ergo paralogismum Aristotelis atque Ptolemaei euidentem, &clarum, adeoque à teipso detectum, in quo ceu notum praesupponitur id quod demonstrandum erat. SIMP. Quo modo? Mihi syllogismus bene demonstrare nec principii petitionem habere videtur. SALV. Ostendam tibi, quo modo. Dic mihi: nonne in demonstratione conclusio ignota ponitur? SIMP. Omnino: nam aliàs eam demonstrare, superfluum esset. At medius terminus nonne notus esse debet? SALV. SIMP.