Latin
134.1 to 134.4
Galileo, Systema cosmicum 134.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ita necesse est: aliàs enim id esset, probare velle ignognotum. per aeque tum SALV. Nostra conclusio, quae probanda, &ignota est, numquid est stabilitas Terrae: Est ea ipsa. SIMP. Medium, quod notum esse debet, numquid est caSALV. sus lapidis rectus &perpendicularis? Est vt dicis. SIMP. SALV. Atqui nonne paullo ante conclusum est, nos non posse scire, casum hunc esse rectum &perpendicularem, nisi prius notum sit nobis, Terram immotam stare? Quapropter in tuo syllogismo certitudo medii termini sumitur ex incertitudine conclusionis. Vides ergo, qualis quantusque sit paralogismus. SAGR. Velim in gratiam Simplicii defendere, si fieri potest, Aristotelem: vel minimùm argumentationis tuae vim assequi rectius. Ais, quod Turrim lapidis casu stringi videmus, id non sufficere, vt reddamur certi, motum lapidis esse perpendicularem, (qui syllogismi medius terminus est) nisi praesupponatur, Terram immotam stare, quae est conclusio probanda. Nam si Turris moueretur vnâ cum Terra, casuque lapidis raderetur; motus lapidis transuersus esset, &non perpendicularis. Sed respondebo: si Turris moueretur, esset impossibile, vt lapidis casu raderetur: cum autem radi eam certum sit, ex hoc infertur Terrae stabilitas. SIMP. itiz SIMP. Ita est. nam si lapis Turrim à Terra circumlatam stringeret, eum duplici motu naturali ferri necesse esset, nimirum &recto versus centrum, &circulari circa centrum. id quod est impossibile. SALV. Defensio igitur Aristotelis in eo consistit, quod impossibile sit, vel minimùm ab ipso pro impossibili habitum, vt lapis feratur motu, qui mixtus sit è recto ac circulari. Nam nisi credidisset impossibile, lapidem &ad centrum &circa centrum vnâ moueri; vtique intellexisset, accidere posse, vt lapis Turrim casu suo radat tam si ea moueatur, quam si sit immobilis: &per consequens animaduertisset, ex ista rasura nihil inferri, quod ad Terrae vel motum, vel quietem pertineat. Verùm, hoc non excusat Aristotelem, non modò quia hoc indicare debebat, si in mentem ei venisset, cum praecipui sit in argumentatione sua momenti: sed etiam, quia talem effectum nec impossibilem esse, nec ab Aristotele habitum esse impossibilem, affirmari potest.