Latin
144
Galileo, Systema cosmicum 144
Unproofread scanNot analysed yet
SIMP. Proiiciens, lapidem manu tenet, &brachium cum velocitate quadam ac violentia iactat, qua iactatione, non tam lapis, quàm circumiectus aër agitatur. Lapis ergo, dum à manu deseritur, aërem subit cum impetu iam incedentem, ab eoque defertur. Quod si aër nihil operaretur, lapis de manu decideret ad pedes pro iicientis. SALV. Et tu credulus adeo fuisti, vt haec tibi vanissima persuaderi passus sis, cum tuismet ista sensibus confutare, &verum asse qui liceret? Itaque dic mihi, saxum illud ingens, &globus iste bom. bardicus, qui solùm impositus mensae, perstabat immobilis aduersus quemcunque ventorum impetum, vt paullo ante ipsemet affirmasti, si globus è saccharo vel eiusdem quantitatis gossypio fuisset, annes credis futurum fuisse, vt à vento loco moueretur. SIMP. Imo certo scio, abreptus à vento fuisset, ac tanto quidem velocius, quanto leuiori constitisset materia. Quomodo nubes pari velocitate cum ipso quo propelluntur vento, concitari videmus. Et quid rei ventus est? SALV. Ventus nil definitur aliud esse quam aër motus. SIMP.