Latin
144
Galileo, Systema cosmicum 144-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo aër motus multo maiore &velocitate &spaSALV. tio transfert materias leuissimas quàm grauissimas. SIMP. Omnino. SALV. Sed si brachio tibi foret excutiendus &lapis, &deinde gossippii floccus, vtrum horum velocius longiusque moueretur? SIMP. Lapis vtique, gossipium enim ad pedes mihi decideret. SALV. Sed si id, à quo mouetur proiectile manu emissum, aliud nihil est, quam aër motus à brachio; motus autem aër, facilius materias leues quàm graues impellit; quî fit ergo, quod proiectum gossipium non longius lapide velociusque promouetur: certe ne cesse est, vt praeter motum aërem alia vis lapidem impellat.