Latin
147
Galileo, Systema cosmicum 147
Unproofread scanNot analysed yet
Contrà si vtaris arcus cum quietus est aër, sagitta transuersa in multum aërem impingens, multum impeditur: at verò directa facilime superat obstaculum minimae quantitatis aëris, qui ei sese opponit. SALV. Quot propositiones in Aristotele notaui (loquor autem de philosophia naturali) quae non modo falsae sunt, sed ita falsae, vt ei diametraliter opposita sit vera? vt in hac ipsa etiam accidit. Sed vt persequamur institutum, credo persuasum esse Simplicio, ex eo quod lapidem in eundem semper locum decidere videmus, non posse peti coniecturam de motu vel stabilitate nauis. Et si dicta hactenus ei non sufficiunt, habemus experientiam de medio, quae eum omnino certum reddere potest. Quâ experientiâ, nihil amplius quàm hoc perspicitur, mobile cadens, à tergo relinqui, si materiâ leui constet, nec aër motum nauis sequatur: si vero aër pari velocitate moueretur, tum nec in hoc, nec alio quouis experimento sensibilis diuersitas inueniretur, vt postea sum traditurus. Quod si iam in hoc casu non apparet aliqua diuersitas, quanto minus apparebit in lapide decidente de summitate Turris, vbi motus in gyrum lapidi non est aduenticius &accidentarius, sed naturalis &aeternus, &vbi aër exacte motum Turris, haec vero motum Terrestris globi sequitur? Habesne, Simplici, quid aliud, quod in hac parte obiicias? SIMP. Nil, nisi quod non video probatam hactenus mobilitatem Terrae. SALV. Nec mihi sane propositum erat, nunc eam probare, sed hoc solùm ostendere, ex illa quidem experientia, quam aduersarii pro argumento stabilitatis Terrae iactant, nihil confici posse. Quod ipsum de aliis quoque confido me demonstraturum. SAGR. Quaeso te, Saluiate, priusquam, ad alia progrediare, concedito mihi, vt in medium proponam aliquid obiectionis, quae mihi, dum tu Simplicio, tantâ patientiâ &aequanimitate, nauis illud experimentum distincte ac minutim exponis, in mentem interea venit. SALV. Ea ipsa caussa conuenimus vt disputemus: ac bene est, vt vnusquisque moueat obiectiones sibi occurrentes. Hac namque via ad cognitionem veritatis deducimur. Dic ergo. SAGR.