Latin
146
Galileo, Systema cosmicum 146
Unproofread scanNot analysed yet
graueris, etsi forte quaestio quodammodo ridicula tibi videatur: sed excusatum me habeto: sum enim hebetiore, vt vides, ingenio. nec speculatiua mea facultas altius eniti potest. SIMP. Nunquam vidi per transuersum emitti sagittas: credo tamen ita transuersim euntem ne quidem vicesimam de recto itinere partem esse confecturam. SAGR. Cum idem &mihi persuasum esset, inde mihi dubium, an Aristoteli cum experientia conueniat, est subnatum. Nam quoad experientiam, si mensae isti, spirante vehementi vento, duas sagittas imponam, vnam directe versus eandem cum vento plagam, alteram transuerse; hanc ventus celeriter auferet, illam relinquet. Quod ipsum, si vera esset Aristotelis doctrina, videtur accidere debere in ista duplici eiaculatione arcûs. nam transuersa quidem sagitta, ingenti aëris à neruo moti quantitate, tanta nimirum, quanta longitu do eius est, impellitur: cùm altera sagitta non amplioris aëris impulsum admittat, quàm quantum capit minimus eius crassitiei circellus. Caussam huius diuersitatis imaginatione concipere non possum, &eam doceri cuperem. SIMP. Caussa satis mihi manifesta videtur: nimirum quia sagittae per directum emissae findenda penetrandaque est aëris exigua quantitas: per transuersum autem incedenti tanta, quanta omnis eius est longitudo. SAGR. Ergo emissae sagittae aërem penetrandum habent? si vero aër eas comitatur, imò deducit, quae penetratio locum hic habere potest? Nonne vides, hoc modo opus fore, vt sagitta maiori quàm aër velocitate moueatur? Et quid maiorem hancce velocitatem ipsi sagittae confert? Anne dices, quod aër maiorem propriâ suâ velocitatem ei tribuat? Intelligis ergo, Simplici, haec omnia spectare ad subuertendam sententiam Aristotelis, ac tam esse falsum, quod medium proiecto motum conferat, quàm verum est, quod id solum ei sit impedimento. Quo intellecto, simul &illud haud difficulter assequeris, quod aër, cùm vere mouetur, multo facilius auferat sagittam itize gittam transuersam, quàm directam: quia in illo situ multus est aër eam propellens; in hoc verò situ paucissimus.