Latin
155
Galileo, Systema cosmicum 155
Unproofread scanNot analysed yet
Idem etiam obseruamus in iis qui lignea pilâ ludendo certant, quis propius ad metam propositam accedere possit. Isti enim, quando in via lapidosa &obstaculis interrupta ludunt, vbi pila sexcentis modis in deuium agi, minimeque ad metam promoueri potest, ad omnia haec obstacula vitanda non illam terrâ prouoluunt, sedè vestigio per aërem proiiciunt, haud secus ac si lapidem orbicularum ad metam iaciendum haberent. Verùm cùm iacta pila, manu excidat cum vertigine quadam, quae ei confertur à digitis, manu pilae subiectâ, vt communiter fieri solet; hinc pila prope metam in terram decidens, cùm illo proiicientis, tum vertiginis accedentis impulsa motu, longe satis euagabitur. Vt ergo consistere eam faciant, ipsam artificiose stringunt hac ratione, vt manu superne impositâ pilam subiectam teneant. vnde fit, vt elapsa digitis, contrariam vertiginem concipiat, quâ prope metam in terram cadens, ibidem haeret, aut non longè certè procurrit. Sed vt ad principale problema reuertamur, ex quo cetera progmata fuerunt; aio, possibile esse, vt aliquis velocissimo motu prouectus, manu globum emittat, qui terram contingens, non modò motum eius consequatur, sed &velocitate adhuc maiore anteuertat. Cuius vt rei capiamus experimentum, esto rheda, extrinsecus adfixam habens tabulam ita suspensam, vt pars eius inferior equos, superior posteriores rotas spectet. Quod si quis iam isti celerrime currenti rhedae insidens, manu pilam emittat inclinatae tabulae huic incidentem; ea gyrando delapsa, vertiginem in seipsam acquiret, quę vertigo coniuncta cum impresso à rheda motu, pilam haud paullo velociore, quàm ipsius rhedae, motu per terram propellet. Quod si alia tabula, contrario modo suspenderetur, rhedae motus ita posset attemperari, vt pila per tabulam delapsa, terram attingendo maneat immobilis, imo quandoque contrariâ rhedae viâ decurrat. Verùm longe nimis à materia digressi sumus: &si Simplicius acquiescit in solutione primi contra Terrae mobilitatem argumenti, à rebus perpendiculariter cadentibus desumpti, ad cetera quoque progredi licebit. SALV. Hactenus institutae digressiones, non tam à materia tractanda sunt alienae, vt ab ea separatae prorsus appellari queant.