Latin
156
Galileo, Systema cosmicum 156
Unproofread scanNot analysed yet
Adhaec istae sermocinationes de rebus, excitante phantasia menti obiectis, non ad vnum tantum pertinent, sed inter nos tres instituuntur: qui praeitiz praeterea colloquimur ad gustum placitumque nostrum, nec ad eas redigi nos patimur angustias, quibus adstringeretur aliquis, ex professo iustaque methodo materiam aliquam, &quidem animo publicandi pertractans. Nolo, Poëma nostrum ita solitarium, vt nullis in eo sit episodiis locus: quibus introducendis, quaecunque occasio leuicula suffecerit. Haud secus igitur ac si fabulas narratum conuenissemus, eam recitare mihi liceto, quam alia ex te audita in memoriam mili reuocauerit. SAGR. Id vero vehementer mihi placet. Hac ergo libertate freto liceat, antequam vltra progrediamur, ex te quaerere, Saluiate, vnquam ne tibi venerit in mentem cogitare; qualis nam esse putanda sit illa linea, quae describitur à mobili graui, ex apice turris naturaliter ad imum cadentis. Si rem hanc in considerationem vocasti, fac mihi quaeso tuae de ea sententiae copiam. SALV. Sum sane nonnunquam ista meditatus, nec quicquam dubito, si quis certus esset de natura motus, quo descendens grau centrum globi terreni petit, quin miscendo deinde motum hunc culi motu communi circulari conuersionis diurnae, praecise sit inuenturus, ex quo genere sit ea linea, quae ex ipsius mobilis centro grauitatis educta, iuncto duplici hoc motu describitur. SAGR. De simplici motu versus centrum, qui à grauitate dependet, absolute fine errore statur posse credo, quod fiat per lineam rectam, qualis examussim esset immobili existente Terra. SALV. Quoad hanc partem, non modò credibile hoc est, sed &experientiâ certâ comprobatum. SAGR. Sed quomodo experientia fidem huius rei facere potest, si nunquam alium videmus motum, quàm illum ex duobus, cir culari scilicet, &qui deorsum est, compositum? SALV. Imò verò, Sagrede, non videmus alium, nisi simplicem istum motum deorsum: nam alter ille circularis, Terrae, Turri nobisque communis, prorsus imperceptibilis, &quasi nullus est, solusque nobis notabilis remanet motus lapidis, nobis non communicatus: &hunc sensus ipse demonstrat fieri per lineam rectam, cùm Turri, quae terrenae superficiei recte &ad perpendiculum insistit, semper sit parallelus, SAGR. Rationi congrua sentis. Et nimis profecto turpiter me dedi, facilis adeo rei professus ignorantiam. Cùm igitur hoc no tissimum sit, quid aliud ad intelligendam istius motus deorsum facti naturam, ais te desiderare? SALV itize Goog SALV. Non satis est intelligere, quod sit rectus: sed scire etiam oportet, an sit vniformis, an vero difformis, hoc est, num semper eundem velocitatis tenorem seruet, an vero tarditate aut velocitate distinguatur. SAGR. Iam clarum est, quod acceleratione continua crescat. SALV.