Latin
164
Galileo, Systema cosmicum 164
Unproofread scanNot analysed yet
Contra in eiaculatione auersa, idem arcus eosdem illos tres gradus suos sagittae confert, quae per rhedę cursum vno gradu fertur in contrarium, sic vt duos solum modo velocitatis gradus adhuc reliquos obtineat. Iam autem tu ipse concessisti, ad aequandas eiaculationes esse necessarium, vt in aduer sum emissa sagitta quatuor gradus, in auersum autem duos solum ob tineat. Ergo sine mutata intensione arcus, idem rhedae curriculum hoc ipsum praestabit, vt accepti datique rationes exaequentur: &ex perientia denique plenam fidem faciet his, qui aliâs momenta ratio num assequi nolint aut nequeant. Porro disputationem hanc ad bombardam applica, &inue nies, perinde mobili ac stabili Terra, eiaculationes eâdem vi factas, &in quamcunque partem directas, inter se semper aequales euadere Aristotelis, Ptolemaei, Tychonis, denique tuus &omnium aliorum error innititur illi fixae &inueteratae impressioni de stabilitate Terrae, quam ne tum quidem scitis aut potestis exuere, quando philoso phari vultis, quid posita Terrae mobilitate sit secuturum. Atque ita in altero argumento, dum non consideras, lapidem Turri haerentem, quoad motum aut non motum suum, idem facere cum globo terrestri; quandoquidem Terrae stabilitas adeo firmiter infixa est animo tuo, semper ita de lapidis casu disseris, ac si ille ex quiete prodiret: cùm tamen ita statuendum sit, Terra stabili quidem, lapidem relicta quiete perpendiculariter descendere; mobili verò, eundem pari cum Terra velocitate moueri, nec ex quiete, sed motu quem cum Tens communem habet, egredi, sic vt ex communi illo motu permixto cum superueniente motu deorsum, tertius aliquis transuersalis constituatur. SIMF. Sed &Deus bone, si lapis transuerse mouetur, qui sit, quod recte perpendiculariterque moueri conspicitur? Quid est, sensui manifesto contradicere, si hoc non est? Quod si sensui non habenda fides, ecqua igitur alia porta intrabimus ad philosophandum? SALV. Respectu Terrae, Turris, ac nostri, qui simul omnes, agmine quasi facto, vnà cum ipso lapide, motu diurno circumagimus, motus itiz motus diurnus lapidis perinde se habet ac si nullus esset, &insensibilis, imperceptibilis, omnique destitutus actione manet; ac is solummodo motus, obseruabilis nobis relinquitur, quo nos destituimur, ille videlicet quo Turrim lambens deorsum fertur.