Latin
165
Galileo, Systema cosmicum 165
Unproofread scanNot analysed yet
Tu non primus is es, qui hoc aegerrime capere possit, motum inter res illas quibus ipse communis est, nullam operandi vim habere. re. SAGR. In mentem nunc redit mihi certa quaedam speculaCitio mea, quam olim agitaui, cùm Alexandriam, missus eò Consul nationis nostrae, nauigarem. Ea forte subsidii nonnihil conferre po terit ad hoc ipsum explicandum, quòd motus communis nihil ope retur, omnibusque de eo participantibus quasi nullus videatur. placet, nisi Simplicio molestum fuerit, cum eo miscere colloquium de his ipsis, quae tum temporis mecum solo fui meditatus. SIMP. Rerum quas audio nouitas me cupidum atque curiosum verius quam patientem auscultatorum facit. Proinde tua facagroponito. Si cuspis calami scriptorii, qui per totam nauigatioSAGR. iades llo nem Venetiis Alexandriam vsque mecum in naui fuit, eam facultaate item habuisset, vt visibile totius itineris sui signum quoddam expriphi meret, quodnam vestigium, quam notam, qualem lineam denique . reliquisset? SIMP. Descripsisset lineam Venetiis illuc vsque protensam, ete non quidem rectissimam, seu vt rectius loquar, ad perfectum circuli arcum extensam, sed alibi magis, minus alibi flexuosam, pro fluctuacia tionis nauigii diuersitate. Quae tamen ipsa cubiti vnius &alterius inflexio, sursum aut deorsum, ad dextram sinistramue facta, in tanta longitudine, quae centenis aliquot milliaribus absoluitur, integro lineae tractui mutationem exiguam &vix sensu perceptibilem attulisset, vt proinde linea illa citra notabilem errorem arcus perfecti pars appellari queat. SAGR. Proinde verus, verus inquam, imo verissimus cuspidis meae pennae motus, fuisset arcus perfecti circuli, si motus nauigii, sublatis vndarum fluctibus, placidus atque tranquillus extitisset. Quod si eandem pennam assidue manu tenuissem, eamque solummodo quandoque per digitum vnum aut alterum hinc inde mouissem; quantam mutationem isti principali &longissimo eius tractui fuissem allaturus? SIMP. Minorem quàm si linea recta, mille cubitos longa, tantillo gitized by Google Dic tantillo spatio quantus pulicis oculus est, diuersis in locis, ab absoluta rectitudine declinaret. SAGR.