Latin
170
Galileo, Systema cosmicum 170
Unproofread scanNot analysed yet
dum euoluiProiectilia continuant motum per lineam rectam, quae sequitur directionem motus, quo ferebin ur Onà cum proticiente. dum ei coniuncta fuere. Posita Terra Gertigine. globus hombardae perpendiculi triter erectae, non monetur per lineam perpendicularem, sed per inclina otum quandam. euoluitur, occuparet exitum D. &motus centri globi fieret secun dum lineam BD. non amplius perpendicularem, sed versus Ortu inclinatam: cumque, prout iam conclusum est, globus motum sun per aërem continuare debeat secundum directionem motûs inu bombardam facti; sequetur ergo motus conformis inclinationiline BD. atque ita non erit perpendicularis, sed versus Orientem inclintus, in quam partem ipsa quoque bombarda tendit. vnde globus, terae simuique bombardae motum sequi poterit. Vides ergo, Simplici demonstratum, eiaculationem, quae tibi perpendicularis esse deberi videbatur, aliter sese habere. SIMP. Nondum satis id negotii capere possum. quî vero tu Saluiate? SALV. Ego sic satis rem assequor, nisi quod nescio quis m scrupulus adhuc angit, quem vtinam explicare possem. Secundun ea quę dicta sunt, meo quidem iudicio, bombardâ perpendiculariu erectâ, terrâque motâ, globus non modò longius à bombarda ven Occidentem, vt vult Aristoteles &Tycho, sed ne quidem ex tuas tentia super ipsam bombardam, quin satis procul Orientem veni recideret. Ex tua enim explicatione globus duos motus haberm qui iunctim eum versus illam partem impellerent, hoc est, motul communem terrae, quae bombardam vnâ cum globo ex CA. in EM transuehit, &deinde violentiam ignis, globum per inclinatam linean BD. propellentis: qui simul vterque motus in Ortum, solo terrae mel tu fortior est. SAGR. Non ita, domine. Motus globum in Ortum ferens, s totus à terra prouenit, nec ignis hîc habet quod agat: motus verdij sursum eundem eiaculans, totus est ab igne, nihil quicquam conserente terra. Et vt hoc verum esse deprehendas, ignem non admone, &nunquam bombardâ globus exibit, nec vel pilum eleuabitur. rursus, fac stare terram, &ignem admoue: globus absque vlla declinatione per perpendicularem incedet. Cùm ergo globus duplici. feratur motu, vno sursum, altero in orbem, ex quibus transuersalis BD. componitur; impulsus sursum totus est ab igne: circularis totus prouenit à terra, ac terrestri rotationi est aequalis: cumque ei sit aequalis, ideo globus ori bombardae semper ad perpendiculum imminet, ac in illud denique recidit: &quia semper bombardae directionem obseruat, hinc sit, vt continue supra caput eius qui bombardae virinus itize nus est, appareat: vnde etiam perpendiculariter in verticem nostrum delabi videtur. SIMP. Mihi quaedam alia difficultas obiicitur, ista nimirum.