Latin
171
Galileo, Systema cosmicum 171
Unproofread scanNot analysed yet
Quia motus globi in bombarda adhuc haerentis velocissimus est, non videtur possibile, quod in illo momento tantilli temporis, transpositio bombardae ex CA. in ED. talem inclinationem lineae transuersali CD. conferat, vt eius beneficio globus postea per aërem cursum terrae subsequi possit. SAGR. Tu vero multipliciter erras. Ac initio inclinationem lineae transuersalis CD. credo multò, quàm tu tibi imaginaris, esse maiorem. Nec enim ambigo, velocitatem motus terrestris non modo sub Aequinoctiali, sed etiam in nostro parallelo, maiorem esse velocitate globi dum intra bombardam mouetur; sic vt interuallum CE. absolute sit majus tota bombardę longitudine, &per consequens, inclinationem lineae transuersalis esse maiorem angulo recto dimilio, seu semiquadrante. Verum nihil prorsus interest, seu sit exigua, seu magna terrę velocitas, respectu velocitatis ab igne profectę Nam si velocitas terrae sit exigua, &per consequens exigua inclinatio liineae transuersalis; exigua quoque requiretur inclinatio ad praestanidum, vt globus in volatu suo continue situm bombardae imminentem seruet. Et in summa, si rem attente consideres, illud animaduertes, quod motus terrae, bombardam secum transferendo ex CA. in ED. transuersali CD. conferat maiorem illam vel minorem inclinationem, quantacunque ad exaequandam iusto motui eiaculationem sufficiat. Erras deinde, quod facultatem illam, qua globus motum terrae sequitur, refers ad impetum ab igne profectum: atque ita committis errorem, quem paullo ante Saluiatus quoque commisisse videbatur. Sequi namque terram, antiquissimus est perpetuusque motus, indelebiliter inseparabiliterque communicatus ab ipso globo, tanquam à re terrestri, &motum illum sua natura possidente, &perpetuò possessura. SALV. Acquiescamus hisce, Simplici: nec enim aliter sese res habet. Ex hoc discursu nunc demum intelligo rationem proble matis cuiusdam venatorii, de illo aucupum genere, qui volantes aues sclopetis conficiunt. Nam cum antea mihi persuasissem, quod auenpetituri, longius ab ea dioptram auertant, ac certo spatio, plus minusue, pro velocitate volatus, &ipsius auis distantia, collineationem anticipent, vt &exonerati globi cursus ex dioptra directus, &anis volatus, byGoog itize latus, eodem tempore, in eodem puncto concurrant; &cum ex isto hominum genere quendam interrogassem, an eiusmodi praxinmadhibere soleant, negauit, ac me docuit, vti sese haud paullo faciliore certioreque artificio. nam eodem plane modo se procedere, ac si quiescentem aue essent petituri.