Latin
172
Galileo, Systema cosmicum 172
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirum collineando sese volatum auis adaequare, auemque sclopeti motu subsequi, dioptrâ semper in eam directa, donec excusso globulo haud secus ac sedentem aliquam conficiant. Necesse igitur est, vt motus ille sclopeti, volantem auem cellineando prosequentis, etsi lentus, communicetur etiam ipsi globulo, cum quo coniungitur alter quoque motus ab igne, sic vt globulus impulsu quidem ignis altum directe perat, sclopeti vero declinatione volatum auis exacte prosequatur; vt modò, de eiaculatione bombardica dictum est. Nam &in hac, ignis admoti beneficio glebus versus Zenith in altum excutitur: terrae verò motu vergit in Orientem: &ex vtroque denique coniuncto compositum quiddam efficitur, vt globus terrae cursum sequatur, &rectâ sursum tantùm it contuentibus appareat, per eande: postea lineam deorsum relaberi do. Collineatio ergo continue in scopum directa facit, vt eia culatio eum attingat: &recte collineaturus, stabili quidem scop, sclopetum, quoque stabili manuteneas oportet: at scopo mobili, sclopetum in eum cum motu diriges. Atque hinc dependet propria responsiad alterum argumentum de bombardarum eiaculatione ad scopum meridionalem septentrionalemue directa. Nam obiiciebatur, si terra sit mobilis, eiaculationes omnes Occidentem versus declinaturas, cùm eo tempore, quo globus bombardam egressus, in aëre scopum aduolat, interea scopus Orienti factus propier, globum Occideum viciniorem relinquat. Respondeo igitur interrogando, anne hombarda in scopum directa, &in hoc situ relicta, semper eundem lopum respicere pergat, seu moueatur terra, seu quiescat? Hic respon dendum est, collineationem non mutari. Stante namque globo, sta bit pariter &bombarda: sin ille prouehente terrâ mouetur, eodem tenore haec quoque monebitur. vnde collineatione seruata, semper sibi constabit eiaculatio, vti per superius dicta manifestum est. SAGR. Expecta quaeso, Saluiate, donec explicuero quid cogitationis mihi de volantium auium confectoribus illis fuerit sub ortum: quorum praxin talem esse non dubito qualem dixisti: credo quoque parem in aue ferienda sequi effectum. Attamen haec operatio non per omnia bombardicis eiaculationibus conformis esse videtur, vtpote quae tam in motu bombardae scopique, quàm vtriusque communi quiete pariter succedere debent.