Latin
178
Galileo, Systema cosmicum 178
Unproofread scanNot analysed yet
Aues itaque curandum non habent, quomodo terram sequantur: &per hanc quidem curam semper eis doc mire licet. SAGR. Quod aër nubes secum vehere possit, vt materiâ admotum leuissimâ constantes, &omni alia in contrarium inclinatione destitutas, imo ipsas quoque de terrenis affectionibus proprieta tibusque participantes, id vero vltro percipio: quod autem aues, quae tanquam animatae, motum diurno motui contrarium inire possunt, eo interrupto, ab aëre eundem recipere queant, id mihi dictu duriu sculum videtur, maximè cùm sint corpora solida &grauia, cumque videamus, vt suprà dictum est, saxa, &alia grauia corpora, pertinaciter aduersus impetum aëris obniti: &quamuis ab eo vincantur, nunquam tamen id velocitatis acquirunt, quantam ventus, à quod impelluntur, obtinet. SALV. Noli, Sagrede, vim tam exiguam aëri moto tribuere, quippe qui valet, &onusta nauigia deferre, &siluas extirpare, &pusternere Turres, vbi motu rapido fertur: &tamen in his quoque visquam lentis actionibus, motus aëris longissime adhuc abest à velocitate reuolutionis diurnae. SIMP. Vides ergo, motum aërem posse quoque proiectilium continuare motum, iuxta doctrinam Aristotelis. Et profecto minime verisimile videbatur, errorem in hac re commissum ab illo fuisse. SALV. Posset absque dubio, si motum in seipso continuare posset: sed quemadmodum cessante vento; neque naues progrediuntur, nec arbores euelluntur: ita cum aëris motus non continuetur, dimisso è manu lapide, brachioque cessante, superest, vt aliud quid sit ab eo diuersum, quod rei proiectae motum conciliet. SIMP. Ecquomodo cessante vento cessat motus nauis? Quin imo videmus, vbi ventus posuit, &vela submissa sunt, nihilominus nauis motum cursumque longo interuallo continuari. SALV. Sed hoc ipsum aduersatur tibi, Simplici, cùm aëre, quo inflata vela nauem prouehebant, interquiescente, nihilominus absque medii subsidio nauis ipsius cursus continuetur. SIMP. Dici possit, aquam esse medium illud, quod nauem prouehat, eiusque motum sustentet. SALV. Posset equidem ita dici, si veritati contradicere liberet. Veritas enim haec est, quod aqua propter magnam repugnantiam ne scindatur à corpore nauigii, magno cum fremitu ei obluctetur, &impedimento sit, quo minus tantam velocitatem concipiat, quantam ventus, nisi hoc obstaculo remorante, collaturus aliâs ei fuerat. Fortasse, Simplici, nunquam aduertisti mentem, quo cum impetu fragoreque nauem seu remis impulsam, seu ventis agitatam stagnans aqua circumstrepat.