Latin
179
Galileo, Systema cosmicum 179
Unproofread scanNot analysed yet
Si tale quid obseruasses, à proferendis illis ineptiis ceusuisses abstinendum. Hactenus ex illo hominum grege te fuisse video, qui cognituri, quomodo sese talia haec habeant, rerumque naturalium scientiam acquisituri, non nauigia conscendunt, non ballistam bombardamue tractant; sed suis abstrusi museis, indices perreptant, &repertoria sua versant, vt inuestigent, an quid iis de rebus Aristoteles pronunciauerit: textùs Aristotelici genuinum sensum assecuti sibi cum videntur, nil vltra desiderant, nec quicquam praeterea de iisdem rebus sciri posse iudicant. SAGR. Magna, &ipsis inuidenda felicitas haec est. Nam si cuncti naturâ scire desiderant, &si tantundem est, esse, quantum, esse sibi videri, sane maximo bono fruuntur isti, possuntque persuadere sibi, se intelli gere &scire omnia: cum è contra hi, qui ea quae nesciunt, se nescire agnoscunt, &quod sequitur, nec minimam scibilium intelligere sese, particulam intelligunt, exhauriantur vigiliis, contemplationibus miudent, rimandis experientiis obseruationibusque se macerent. Sed quaeso redeamus ad aues nostras, in qua materia dixisti, motum aërem ingenti sua velocitate posse restituere ipsis eam diurni motus partem, qua ludibundis volatibus suis excidisse poterant. Ad quod respondeo, non videri motum aerem corpori solido &graui conferre posse tantam velocitatem, quanta sua propria est: cumque velocitas aëris, terrae velocitatem adaequet, non est credibile, aërem restaurando illi damne retardationis auium esse suffecturum. SALV. Discursus tuus magnam probabilitatis speciem habet: nec triuialium est ingeniorum, ad rem ac opportune dubitare. Verumtamen vbi speciem argumento detraxeris, reuera nihilo plus virium habere senties, ac cetera expensa iam atque discussa. SAGR. Non est vllum dubium, si argumentum non sit necessanò concludens, efficaciam eius esse non posse nisi absolute nullam: quia si conclusio est necessariò in isto solo modo, pro altera parte ratio valida produci non potest. SALV. Quod haec instantia plus tibi negotii quàm aliae facessit, id eò fieri puto, cum aues sint animatae, ac proinde suis viribus ad arbitrium vti possint aduersus motum primarium, rebus terrenit ingenitum. Vnde videmus illas, dum viuunt, etiam sursum volare, qui motus ipsis, quatenus grauibus, impossibilis est: at mortus!