Latin
DIALOG
Galileo, Systema cosmicum 18
Unproofread scanNot analysed yet
llam quaero, num concedas, quod impetus sphaerae descendentis per planum C. A. postquam illa terminum A. attigerit, aequalis esse possit impetui acquisito ab altera in puncto B. post casum per perpendicularem C. B. SAGR. Hoc affirmare non dubito. Nam reuera ambae sphaerae centro aequaliter appropinquarunt: &per iam concessa à me, illorum impetus aequaliter sufficient ad ipsas in eandem altitudinem reducendas. SALV. Iam dicito mihi, quid factura tibi videtur eadem illa sphaera, horizontali plano A. B. incumbens? SAGR. Quiescet vtique, cùm planum istud inclinatione careat. SALV. Sed per planum inclinatum C. A. descenderet, etsi motu lentiore, quàm per perpendicularem C. B. SAER. Etiam hoc ipsum concedere nihil dubitarem, nisi necessarium esse videretur, vt motus per perpendicularem C. B. velecionsit quàm per inclinatam C. A. Quod si ita est, quomodo igitur per inclinatam descendens, &punctum A. attingens, tantum impetum, hoc est, talem gradum velocitatis obtinere poterit, qualem &quantum habebit ea quae per perpendicularem decidit in puncto B? Istae duae propositiones contradictoriae videntur. SALV. Multo minus ergo credibilia putabor affirmare, si dixero, quòd velocitates per perpendicularem &per inclinatam descendentium, absolute sint aequales. Et haec tamen propositio tam certa est, quàm illa quoque, quę affirmat, quod descendens per perpendicularem velocius moueatur, quàm per inclinatam. SAGR. Hae propositiones mearum aurium iudicio contradictoriae A sunt: numquid &tuarum, Simplici? SIMP. Mihi idem videtur. SALV. Tu me ludis, opinor, dum simulas, ea te non capere, quae me rectius intelligis. Ergo dic mihi, Simplici, quando mobile aliquod altero velocius esse cogitas, quid nam animo tuo concipit.