Latin
18
Galileo, Systema cosmicum 18-2
Unproofread scanNot analysed yet
SIMPL. Concipio, vnum mobile majus altero spatium in eodem tempore conficere: aut spatium aequale, sed minori tempore. SALV. Optime. Sed de mobilibus aequè velocibus, qui mentis tuae conceptus est? SIMPL. Concipio, quod aequali tempore spatium aequale transmittant. SALV. Et nihil praeterea? SIMPL. Haec mihi videtur esse propria definitio motuum aequalium. SACR. Quin adiiciamus amplius alteram illam, scilicet, Velocitates aequales etiam appellari, quando transmissa spatia ha