Latin
18.5 to 18.7
Galileo, Systema cosmicum 18.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nego hoc: imò potero spatium inclinatae sumere, in quo velocitas multo sit maior, quàm in altero aequali spatio lineae perpendicularis: idque fiet, si spatium in perpendiculari sumatur vicinum termino C. in inclinata verò remotissimum ab eo. SALV. Vides ergo, quod propositio, motum in perpendiculari, multò quàm in inclinata velociorem asserens, non sit vniuersaliter vera, nisi de iis motibus, qui incipiunt à primo termino, hoc est, à quiete? qua conditione omissa, propositio adeo deficeret, vt etiam eius contradictoria posset esse vera, hoc est, motum in inclinata velociorem esse quàm in perpendiculari: siquidem verum est, quod in inclinata possimus accipere spatium à mobili transmissum in minori tempore, quàm huic aequale spatium transmissum in perpendiculari. Porrò cùm motus per inclinatam in aliquibus locis velocior sit, in aliis minùs velox, quàm per perpendicularem; igitur in aliquibus locis inclinatae tempus motûs ipsius mobilis ad tempus motus alterius mobilis per aliqua loca lineae perpendicularis, habebit maiorem proportionem quàm transmissum spatium ad alterum spatium, &in aliis locis proportio temporis ad tempus erit minor proportione spatii ad spatium. Exempli caussa. Duo mobilia exeant è quiete, hoc est, ex puncto C. vnum per perpendicularem C. B. &alterum per inclinatam C. A. Eo tempore, quo vnum mobile totam perpendicularem C. B transmisit, alterum mobile confecit minus spatium C. T.