Latin
18.1 to 18.4
Galileo, Systema cosmicum 18.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
bent eandem proportionem cum temporibus, quibus transmissa sunt: eritque definitio magis vniuersalis. SALV. Sic est: nam comprehendit aequalia spatia trans missa temporibus aequalibus, atque etiam in ęqualia transmissa tem poribus inaequalibus, sed proportionalibus ad ipsa spatia. Redi nunc ad eandem figuram, &applicando conceptum tuum de motu velociore, dic mihi, quare velocitas decidentis per C. B. maior sit velocitate descendentis per C. A. SIMPL. Opinor ideo, quia dum decidens emetitur totam lineam C. B. in eo tempore descendens emetietur de linea C. A partem aliquanto minorem quàm C. B. SALV. Sic est, atque hinc elucescit, mobile moueri velocius per perpendicularem quàm per inclinatam. Nunc considera, num in eadem illa figura deprehendi quodammodo possit etiam alterius conceptus tui veritas, &ostendi, quod mobilia sint aeque velocia in vtraque linea CA. CB. SIMPL. Ego nihil hic tale deprehendo: quin potius existimo haec esse contradictoria. Nolim equidem illud doSALV. Et tu Sagrede, quid sentis? cere te, quod tute nouisti, &cuius mihi iam modò definitionem suppeditasti. SAGR. Adducta à me definitio sic habet, mobilia aeque velocia dici posse, quando spatiorum ab iis confectorum eadem est proportio, quae temporum, in quibus ea confecerunt. Quae definitio si in praesenti casu locum habere deberet, necesse esset, tempus descensus per C. A. ad tempus casus per C. B. habere eandem proportionem, quam habet eadem linea C. A. ad CB. Sed non intelligo quomodo id fieri queat, ut nihilominus interim motus per C. B. sit velocior motu per C. A. SALV. Et tamen adigam te ut intelligas. Age dic mihi, motus isti numquid continue accelerando fiunt? SACR. Omnino: sed acceleratio maior est in perpendiculari quàm in inclinata. SALV. Atqui acceleratio ista in perpendiculari si comparetur cum acceleratione per inclinatam, ita sese habet, ut acceptis duabus partibus aequalibus in quocunque loco linearum istarum, perpendicularis &inclinatae, motus in parte perpendicularis semper fit velocior, quàm in parte inclinatae. SAER.