Latin
181
Galileo, Systema cosmicum 181
Unproofread scanNot analysed yet
Adhaec proiicienti quippiam ad amicum non plus virium in hanc quàm illam partem opus erit, dummodo interSaltando quoque iunctis, quod aiunt, pedibus, ualla sint aequalia. in omnes partes aequalia spatia conficies. His diligenter animaduersis, etsi nullum dubium est, stante nauigio non aliter ea fieri debere; nauigium deinde quantacunque velocitate promoue, &si modo motus eius vniformis sit, nec hac illac fluctuet, in omnibus dictis rebus nec vel minimam mutationem deprehendes, nec ex illarum vlla motum vel statum nauigii diiudicare poteris. Saltando enim eadem in tabulato spatia, quae antea, conficies, nec ob velocissimum mauigii motum maiores saltus versus puppim quàm proram facies, etsi subiectum tabulatum in partem tuo saltui contrariam decurncerat. nec si amicus versus proram, tu puppim constiteritis, rem ecrab altero excipiendam fortius iactare necesse est, quàm si conan iratium situm teneretis: guttae sicut prius in vas inferius cadent, sic condet nec vna puppim versus abeat, etsi, dum suspensa est in aëre situla, le multis palmis nauigium processerit. Pisces in aqua sua non maiori labore natabunt versus praecedentem quàm sequentem vasis partem, sed pari agilitate petitum venient escam in quacunque labri parte depositam. denique papiliones &muscae quaquauersum sine discrimine volitabunt, nec vnquam accidit, vt in parietem, quae puppim respicit, meclinent, quasi velocem nauigii cursum subsequendo, diuque in aëre commorando defessae. Fumum item è thuris incenso grano surgentem, instar nubeculae isthic haerere videbimus, indifferenterque moueri, non magis in vnam quàm alteram partem. po caussa congruentiae horum omnium effectuum est, quod motus nauigii rebus omnibus in eo contentis, ipsique aëri communis est, loquor de rebus quas operit camera. nam si supra eam, in aëre aperto, nec ad nauigii cursum sequace consistamus, in nonnullis dictorum effectuum notabile discrimen appareret; &dubium non est, fumum tanto retrocessurum, quanto aër ipse: pariterque muscas &papiliones impeditas ab aëre, cursum nauigii subsequi non valituras, sinotabili ab eo distantia separerentur. Si tamen in proximo sese teneant, cum ipsa nauis, tanquam anfractuosa fabrica, partem aëris vicini secum vehat, sine offensa laboreue nauem sequentur. Quomodo nonnunquam in publicis illis cursibus, quas postas appellant, veredos igitis veredos siue dispositos equos ab importunis muscis ac tabanis subsequentibus, ac modò in hanc, modò alteram corporis partem insidentibus infestari videmus. Sed in guttis decidentibus perexiguas differentia foret: in saltu verò proiectilibusque grauibus prorsus imperceptibilis. SAGR.