Latin
182
Galileo, Systema cosmicum 182
Unproofread scanNot analysed yet
Obseruationes istas etsi mihi non venerit in mentem ita subito instituere inter nauigandum: plusquam certus tamen sum, non aliter ac exposuisti, successuras. Fidem facit quod multoties accidisse mihi recordor, vt versans in camera mea quaererem, iret ne nauis, an staret: &saepe mihi sum imaginatus, eam tendere in hanc partem, cùm moueretur in contrariam. Hactenus igitur acquiesco, &optime capio, nullius esse valoris omnes experientias, ad probandam partem negatiuam prae affirmatiua, de conuersione terrae productas. Restat iam instantia, quod experientiâ cognitum sit, veloce vertiginem habere vim extrudendi &dissipandi materias adhaerentes illi machinae quae rotatur. Qua caussa multis, ipsique Ptore meo visum est, si terra in seipsam tanta velocitate circumum ueretur, fieri non posse, quin saxa &animalia versus stellas excutimum: nec aedificia vlla tenaci adeo calce fundamentis suis haerere queant, vt non &ipsa simile patiantur exitium. SALV. Priusquam hanc instantiam excutio, non possum non referre quae non absque risu saepius obseruaui, fere omnes in animum suum inducere, vt primum fabulari audiunt de isto motu terrae, quam ipsi fixam adeo crediderant &immotam, vt non modo nunquam de ista quiete dubitauerint, sed etiam persuasunt irmiter habuerint, omnes alios quoque secum hominum existimae illam creatam immobilem, talemque per omnia decursa secula mansisse: &persuasioni huic innixi, stupent postea, cum audiunt, esse non ne minem qui ei motum tribuat: quasi scilicet hanc amplexus sententiam stulte credat, terram non antea, sed tum demum moueri coepisse, cùm Pythagoras, vel quisquis is fuit, primus ei motum assignauit. Iam quod haec opinio stultissima (credentium nimirum, quod assertores terreni motûs initio stabilem illam crediderint à creatione vsque ad tempus Pythagorae, ac tum demum fecerint mobilem, ex quo Pythagoras eam talem censuit) in mentibus honnium igitis nium plebeiorum &imperitorum inueniat locum, id equidem haud miror: at quod Aristoteles ipsi, ipsique Ptolemaei puerilem hunc errorem commiferint, id verò inuisitatae cuidam &inexcusabili stupiditati tribuendum videtur. SAGR.