Latin
184
Galileo, Systema cosmicum 184
Unproofread scanNot analysed yet
SIMP. Capio, &non capio. Verùm hoc tenue quicquid est, ad merita caussae nihil pertinet, neque Ptolemaei minutulus error ex incuria commissus, terrae, si immobilis ea sit, mouendae suffe cerit. Sed locis omissis, ad argumenti neruum veniamus, qui meo quidem iudicio insolubilis est. SALV. Ego vero, Simplici, adhuc arctius hunc neruum adstringam, &magis ad sensum demonstrabo, verum esse, corporas grauia circa centrum immobile velociter incitata, impetum acquis rere mouendi sese ac recedendi ab illo centro, quamuis aliâs naturali ad idem propensione ferantur. Alligetur ad alterutrum capulfuniculi, repletum aqua vasculum, &arrepto altero capite, semido meter fiat ipse funiculus cum brachio, centrum verò sit cotyla, sal acetabulum scapulae, cui brachii caput inhaeret: atque ita velociter agitu tur vasculum in gyrum, sic vt circumferentiam circuli describat: qui circulus siue sit Horizonti parallelus, siue erectus, seu quocunque modo inclinatus, semper eueniet, vt aqua vasculo non effluat: imo agitator ille sentiet quendam funiculi tractum semper discedere magis à scapula molientem. Quod si in fundo vasculi foramen fiat, apparebit, aquam inde diffluere non minus versus Caelum, quàm ad latera &in terram. Sin aquae loco collocentur ibi lapilli, rotatioque fiat eodem modo, eandem vim admouendam esse funiculo deprehendetur. Denique videmus pueros, lapides procul iacere, rotando partem arundinis, cuius extremitati sit insertus lapis. Quae omnia argumento sunt, conclusionem esse veram, hoc est, vertigi nem conferre ipsi mobili impetum versus circumferentiam, si velor sit motus: &proinde, si terra circumuolueretur in seipsam, tunc motum superficiei, praecipue versus maximum circulum, vt incomparabiliter dictis rebus maiorem, versus Caelum omnia esse ex i trusurum. SIMP. Instantia mihi videtur optime stabilita &adsticta, multuinque, credo, negotii tibi facesset eius discussio atque solutio. SALB SALV. Solutio eius pendet ab aliquibus notitiis, non minus tibi cognitis &creditis, ac mihi.