Latin
185
Galileo, Systema cosmicum 185
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cùm illae tibi non sint in Itaque sine mea institutione parato, fit vt solutionem non videas. (quia iam ante nosti) simpliciter in memoriam eas tibi reuocando curabo, vt ipsemet hanc soluas instantiam SIMP. Saepe consideraui tuum argumentandi modum, qui me adduxit in hanc suspicionem, cum Platone te statuere, quod nostrum scire sit quoddam reminisci. Quapropter exime, quaeso, mihi dubium istud, explicata sententia tua. SALV. Quae de Platonis opinione sentiam, &verbis, &rebus ipsis tibi significare possum. Et quidem in colloquiis hactenus habitis, multoties ipso id facto &opere declaraui: quod ipsum in hoc quoque qui prae manibus nobis est casu praestabo. quo velut exemplo facilius postea disces meum de acquirendae scientiae modo iudicium: si tamen prorogetur nobis colloquii tempus in alium sem diem, nec Sagredo molestum sit, hanc digressionem à nobis inyla stitui. ter SAGR. Imo gratissimum habebo. Recordor enim, cum adhuc Logicae studerem, nunquam me tantopere depraedicatam hanc demonstrationem potissimam in Aristotele capere potuisse. SALV. Ad rem igitur, &dicat mihi Simplicius, qualis motus ille sit, quem facit lapillus insertus crenae arundinis à puero circumactae, vt lapillum procul eiiciat? SIMP. Motus lapilli, dum quidem crenae inhaeret, circularis est, hoc est, incedit per arcum circuli, cuius centrum est cotyla scapulae, semidiameter autem arundo cum brachio. SALV. Si vero lapillus excidit arundine, quali motu fertur: persequitur ne praecedentem circularem, an per aliam aliquam lineam incedit? SIMP. Non amplius in gyrum mouetur: sic enim non dislungeretur à scapula proiicientis, à qua eum videmus abire longissime. SALV. Quo ergo motu mouetur? SAGR. Patere, vt hac de re mecum in consilium aliquantulum eam: nec enim vnquam huc meditationem intendi.