Latin
187
Galileo, Systema cosmicum 187
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo linea motu proiecti descripta continuati debet, vt nullum faciat angulum super lineam circularem à sedescriptam, dum adhuc esset cum proiiciente; &si ex hoc motu circula igitis culari transire debet ad motum rectum; qualis nam esse debet illa linea recta? SIMP. Non nisi illa esse potest, quae tangit circulum in puncto separationis. Omnes enim aliae, si prolongentur, videntur mihi secturae circumferentiam, &proinde cum ea quendam angulum comprehensurae. SALV. Rectissime iudicasti, teque quendam quasi Geometram ostendisti. Memineris ergo, mentis tuae conceptum realem his explicari verbis, quod scilicet proiectum acquirat impetum sese mouendi per tangentem arcus descripti à motu proiicientis, in puncto separationis ipsius proiecti à proiiciente. SIMP. Intelligo rectissime: &hoc est, quod dicere volebam. SALV. In linea recta, quae tangit circulum, quodnam punctorum ipsius omnium est vicinissimum centro illius circuli? SIMP. Punctum contactus absque dubio: illud enim est in ipsa circuli circumferentia, cum cetera sint extra, puncta vero circumferentiae omnia sunt aequaliter à centro remota. SALV. Mobile igitur à contactu recedens, &per rectam. tangentem sese mouens, continue magis magisque separatur à contactu, i psoque circuli centro. SIMP. Sic est reuera. SALV. Iam si memoria complexus es propositiones quas ipse mihi dixisti, illas simul iungito, mihique dicito, quid inde concludatur. SIMP. Non sic obliuiosum esse me puto, quin adhuc meminerim. Hoc nimirum è dictis rebus colligitur, quòd proiectum, à proiiciente in gyrum velociter actum, dum ab eo separatur, retineat impetum continuandi motum suum per lineam rectam, quae tangit circulum descriptum à motu proiicientis, in puncto separationis, per quem motum, proiectum semper abiungi pergit à centro circuli descripti motu proucientis. SALV. Igitur hucusque nosti rationem, cur grauia, superficiei rotae alicuius velociter incitate adhaerentia, extrudantur &lancinentur vltra circumferentiam, semper à centro longius longiusque. SIMP. Id quidem satis capere mihi videor: verùm citius haec mihi noua cognitio accesserit, quàm decesserit incredulitas, terram Aa 2 igitizec terram tanta cum velocitate in gyrum posse circumagi, sic vt tamen lapides, animalia &c. non versus Caelum extrudat. SALV. Eodem plane modo, quo sciuisti hactenus, scies etiam, imo iam scis, reliqua. Quod si intenderes ingenium, vel per teipsum recordari posses: sed redimendi temporis caussa recordationem tuam adiuuabo.