Latin
188
Galileo, Systema cosmicum 188
Unproofread scanNot analysed yet
Hucusque sciuisti per teipsum, quod motus circularis proiicientis, proiecto imprimat impetum sese mouendi (cum euenit vt separentur) per rectam, quae tangit circulum motûs in puncto separationis, in eaque motum continuando, semper elongatur à proiiciente. Dixisti quoque, proiectum per hanc lineam continuaturum esse suum motum, nisi à proprio ei pondere fuisset indita inclinatio ad motum deorsum; qua inclinatione sit, vt linea motus huius incuruetur. Videris mihi hoc quoque sciuisse, hanc incuruationem tendere semper versus centrum terrę, cum omnia grauia eò ferantur. Nunc paullo vltra progredior, &ex te quaero, an mobile post separationem, in continuando motu suo recto, semper aequaliter à cer tro remoueatur, seu, si mauis, à circumferentia illius circuli, cuius motus praecedens pars fuit: seu quod idem est, an mobile, quod à tangentis puncto separatur, moneturque per ipsam tangentem, aequaliter elongetur à puncto contactus, &à circumferentia circuli? SIMP. Non, domine: quia tangens puncto contactus vicina, minimùm à circumferentia separatur, cum qua, ipsa continet angulum acutissimum: sed dum magis magisque remouetur, remotio illa semper maiori proportione crescit; ita vt in circulo, qui haberet verbi gratiâ decem cubitos in diametro, punctum tangentis, quod remotum esset à contactu duobus palmis, à circumferentia circuli remoueretur triplo aut quadruplo plus, quàm punctum aliquod quod à contactu remotum esset vno palmo: &punctum, quod remotum esset palmo dimidio, pariter, vti puto, vix quarta parte distantiae secundi remoueretur: ita vt punctum vno alteroque digito contactui vicinum si sit, animaduerti vix possit, esse tangentem à circumferentia separatam. SALV. Ergo separatio à circumferentia praecedentis motus circularis, à principio minima est? SIMP. Quasi insensibilis. SALV. Porro dic mihi: proiectum, quod à motu prolicientis, impetum recipit mouendi se per rectam tangentem, in eaque progredereigitis grederetur, nisi proprio pondere deorsum premeretur, quando nam post separationem declinare deorsum incipit? SIMP. Credo incipere sine mora: cum enim non habeat à quo sustentetur, fieri non potest, quin grauitas propria statim operetur. SALV.