Latin
215
Galileo, Systema cosmicum 215
Unproofread scanNot analysed yet
Fecit id, probando suum institutum à fortiori, sic ve in gratiam aduersae partis ex abundanti supponeret, quod velocitas cadentis per lineam verticalem, versus centrum terrae, sit aequalis velocitati motûs eius circularis, facti in circulo maximo concaui sub orbe Lunari. Qua exaequatione prouenirent vnâ horâ emetienda milliaria Germanica 12600. Hanc rem etsi vere impossibilem, cautelae tamen superfluae gratiâ, &vt alteri parti largiatur omnia, supponit vt veram, &concludit, tempus casûs omnino plusquam sex dierum esse futurum. SALV. Haeccine methodus ipsius est? &hac demonstratione probat, plusquam sex dierum spatio casum illum absoluendum? SAGR. Videtur ille mihi nimium sese modeste gessisse. Cum enim eius in arbitrio positum esset, vt eiusmodi cadenti quamlibebat velocitatem attribueret, &per consequens, vel semestre, imo hexennium ipsum designaret, ille sex tantummodo diebus contenitus fuit. Sed quaeso te, Saluiate, gustum aliquanto mihi refice, commemorando, qua ratione tua supputatio, quam aliquando te praedicas instituisse, processerit. Habeo namque persuasum, nisi quaesitum illud operationem ingeniosam requireret, nunquam eò te mentis agitationem appliciturum fuisse. GALV. Non satis est, Sagrede, vt conclusio sit nobilis &magnifica: sed illud interest, an eam tractes nobiliter. Et quis nescit, in resecandis animalis alicuius membris posse sexcenta prouidae sapientissimaeque naturae miracula detegi? &tamen pro vno quod scindit Anatomicus, lanius aliquis vel alia mille frusta prosecat. Ambigo verò, num vestro satisfacturus desiderio, lanii sumpta persona, an Anatomici, debeam in scenam prodire. Vtut sit, exemplo illius autoris à Simplicio laudati factus animosior, modum illum, quem obseruabam, si meminero, vobis exponere non verebor. Ante vero quam operimanum admoueam, non possum non monere, valde me dubitare, bona ne fide Simplicius modum retulerit, quo vsus autor suus inuenerit, bombardae globum lapsu suo à concauo Lunae vsque ad centrum terrae, plus sex diebus esse consumpturum. Nam si globi velocitatem in descensu, aequalem velocitati concaui supposuisset, vt eum supponere Simplicius ait, cognitione vel primorum ac simplicissimorum elementorum Geometriae se plane destitutum ostenderet. imo Immensus error in argumento sumpto à globo cadente de conca10 Luna.