Latin
216
Galileo, Systema cosmicum 216
Unproofread scanNot analysed yet
Computatis temporis, quod consumit lapsius globi hombardici è concauo Lunae vsque ad centrum terra. imo miror, Simplicium ipsum, suppositionem quam ait admittado, immensam absurditatem, quae latet in ea, non animaduertere. A SIMP. Fieri sane queat, vt errauerim in illa referenda: sed certe fallaciam in ea nullam video. SALV. Forte, quae retulisti, male sum assecutus. Noniae dicis, autorem illum facere velocitatem motûs globi decidentis aequalem velocitati, quam obtineret, si in concauo Lunae positus vni circumuolueretur: &hac quidem velocitate deferri eundem ad centrum sex diebus. SIMP. Ita mihi scripsisse videtur. Et non vides adeo pudendum errorem? Profecto, SALV. tu dissimulas. Non potes enim ignorare, semidiametrum circuli minùs quàm sextam circumferentiae partem implere; &quod se quitur, tempus illud, quo mobile semidiametrum emetitur, minus esse sexta parte temporis, quo idem mobile pari motum velocitate, circumferentiam emetiretur: &proinde globum eâdem, qua in cod cauo sublunari mouebatur, velocitate descendentem, citiùs quae, tuor horis peruenturum esse ad centrum, posito, quod in concauo reuolutionem vnam 24. horis absoluat: id quod supponere necesse habet, si semper eidem verticali velit inhaerere. SIMP. Exacte nunc errorem intelligo; quem tamen ei praeter meritum impingere nolim: credo potius à me in ipsius argumento referendo fuisse peccatum. Ne aliorum etiam errorum arcessamus immerentem, optarim ad manum sit libereius, gratum habiturus, si quis ipsum iuerit allatum. SAGR. Non deerit minister, qui ocyus eat: idque fiet absque perditione temporis, interea Saluiato supputationem suam nobis gratificante. SIMP. Eat igitur: inueniet illum apertum in meo scamno vnâ cum altero illo, qui &ipse contra Copernicum argumentatur. SAGR. Curabimus illum etiam adferri, quò tutius agamus. Interea temporis rationem subducet Saluiatus. ablegaui ministrum. SALV. Ante omnia alia considerandum est, motum grauium descendentium non esse vniformem: sed vtprimum illa quietem deserunt, continue velocitatis incrementa sumunt. Quem effectum omnes alii cognouerunt obseruaruntque, praeter illum recentem quem diximus autorem: quia nulla facta mentione accelerationis. motum Verùm haec generalis cognitio nulli motum facit aequabilem. vsui est, nisi vnâ sclatur, secundum quam proportionem illud velocitatis incrementum fiat. Quae quidem conclusio ad haec vsque nostra tempora fuit ab omnibus ignorata philosophis, ac primùm inuenta demonstrataque ab Academico, communi nostro amico, qui in quibusdam suis scriptis nondum iuris publici factis, sed mihi aliisque amicis beneuolentiae caussa ostensis, demonstrat, accelerationem motûs recti grauium fieri secundum numeros impares ab vnitate, hoc est, signatis quibuscunque &quantiscunque placuerit temporibus aequalibus, si in primo tempore mobile quietem relinquens transierit tale spatium, exempli caussa vnius vlnae, in secundo tempore transibit tres vlnas, in tertio quinque, in quarto septem, &ita consequenter, secundum numeros impares succedentes.