Latin
230
Galileo, Systema cosmicum 230
Unproofread scanNot analysed yet
Ego verò non interrogo te de nomine, sed de essentia rei: de qua essentia nihilo plus tibi constat, quàm de essentia mouentis Stellas in gyrum; excepto nomine, quod rei huic est impositum, &familiare domesticumque factum vsu frequente, cum vel sexcenties illam in die videamus: reipsa verò non magis intelligimus, quodnam principium &quae virtus illa sit, quae lapidem deorsum agit, quàm scimus, quae caussa lapidem à proiicientis manu separatum, sursum impellat, aut quae Lunam in gyrum moueat, excepto, vt dixi, solo no mine, quod motui deorsum singulare ac proprium assignauimus, scilicet grauitatis: cum caussam circularis motûs generalioribus terminis exprimamus, &appellemus Virtutem impressam, item Intelligentiam aut assistentem, aut informantem: sicut etiam infinitis aliis motibus pro caussa tribuimus Naturam. SIMP. Autor ille multò minus eo, ad quod tu responsum negasti, petere mihi videtur. Non enim ex te quaerebat, quodnam in specie ac nominatim sit illud principium, quod mouet grauia &leuia in gyrum: sed quodcunque tandem illud sit, hoc solùm quaerit, an intrinsecum illud, an verò extrinsecum existimes. Nam etsi, v. g. nescio, quid rei sit grauitas, per quam terra descendit: scio tamen, quod illud sit principium internum: quia si non impediatur, vltro mouet. E contra scio, quòd principium terram mouens sursum, sit externum: etsi nesciam, quid rei sit virtus impressa ei à proiiciente. SALV. Quot ad quaestiones diuertendum esset, si vellemus expedire difficultates omnes, quarum aliae ex aliis per consequentiam deducuntur? Tu vocas externum principium, atque etiam vocabis praeternaturale &violentum, id quod proiectum graue sursum impellit: sed idem fortasse non minus internum est ac naturale, quàm id, quod deorsum mouet. Vocari forte potest externum &violentum, quamdiu mobile cum proiiciente coniunctum est: sin separetur, quae res externa remanet, quae motrix sit sagittae, quae tormentarii globi? Omnino necessario dicendum est, illam virtutem, quae talia deducit in sublime, non minus internam esse eâ, per quam deorsum igitia Dog sum mouentur. ac meo quidem iudicio, motus grauium qui sursum ex impetu concipitur, aeque naturalis est, ac motus deorsum, à grauitate dependens. SIMP. Id vero nunquam ego concessero. Hoc enim habet principium internum, naturale, &perpetuum: illud autem, externum, violentum, &finitum. SAGR. Si mihi subducis assensum tuum, quod principia motûs grauium deorsum sursumque, pariter interna sint &naturalia; quid faceres, si dicerem tibi, vtrumque numero idem esse posse? Hac de re tu iudicato. SIMP. uar Imo teipsum iudicem constituo. Dic ergo mihi, SALV. ua. credis ne, posse in eodem corpore naturali consistere principia insahanquae sint inter sese contraria? nies terna, Credo, hoc absolute negandum. SIMP. ilit: SALV. Terrae, plumbi, auri, &in summa grauissimarum ites!