Latin
231
Galileo, Systema cosmicum 231
Unproofread scanNot analysed yet
n quarumque materiarum quamnam tu putas esse naturalem intrinsecam inclinationem, hoc est, quem ad motum illa putas ab interno suo principio instigari? pet SIMP. Ad motum versus centrum rerum grauium, h. e. ad urcentrum Vniuersi &terrae, quò peruenient, si non impediantur. SALV. Ergo, si quis orbem terrae medium perforaret, &in hunc puteum, bonibardae pilam coniiceret, ea incitata à principio naturali &intrinseco deferretur ad centrum vsque, totumque hunc motum perageret vltro, &per principium intrinsecum. Numquid est ita? SIMP. Sic mihi persuasum est. SALV. Sed ad centrum delatam anne putas esse perrecturam vlterius, an isthic immediate cessaturam à motu? SIMP. Credo, longissimo spatio continuaturam esse motum. SALV. Sed motus ille vltra centrum, an non fieret sursum, &ex assertionetua praeternaturalis esset ac violentus? quem ex quo alio principio dependere facies, nisi ex illo ipso, per quod pila deducta fuit ad centrum, quodque tu modò vocaueras intrinsecum ac na turale? Ostende tu proliciens quoddam externum, de nouo superueniens, pilamque sursum impellens. Atque haec quae de motu per centrum dicta sunt, etiam hic apud nos conspiciuntur. Nam impe tus internus grauis alicuius delabentis per decliuem superficiem, si eadem Gooigitiz Principia contraria non possint inesse naturaliter eidem subiecto. Motus naturalis per se ipsum conuertitur in cum quem Socant praeternaturalem &Gielentum. eadem superficies ex imo sursum reflectatur, sine vlla motûs interm ptione idem graue sursum propellet.