Latin
240
Galileo, Systema cosmicum 240
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde existimo, si grande grauium aggregatum ins quemcunque locum transferretur, particulas à toto separatas, illuda esse secuturas, &penetraturas absque impedimento, dum in partes minus se graues inciderent: si vero materias offenderent se grauiores, non descensuras vlteriùs. Hinc arbitror, in cauerna aëre plena, fornix totus incumberet, ac tum solummodo violente sustentaretur supra illum aërem, si durities à grauitate superari tumpiue non posset: sed soluti nec cohaerentes lapides, credo, descenderent ad centrum, neque supernatarent aëri: nec propterea dici posset, quod non moueantur ad suum totum, cum ibi moueantur, vbi omnes totius partes mouerentur, nisi impedimenta obstarent. SIMP. In iis quae restant, autor erroris alicuius arcessit quendam Copernici sectatorem, qui terram annuo atque diumo motu ea ratione moueri facit, vt rota currûs mouetur super circulum terrae simul &in seipsam. vnde sequitur, vt aut globum terrestrem quàm par est grandiorem, aut Orbem Magnum nimis exiguum constituat, eò quod 365. reuolutiones Aequinoctialis, circumferentiam Orbis Magni minime aequant. SALV. Aduerte quod aequiuoces, &contrarium dicas his, quae in libello scripta fuisse oportet. Ita namque dicendum est, Copernicanum illum facere globum terrestrem nimis paruum, aut orbem magnum nimis grandem: non autem terrestrem nimis grandem, &annuum nimis paruum. SIMP. Aequiuocatio si qua hîc est, mea quidem certe non est. Ecce verba libelli. Non videt, quod vel circulum annuum aequo minorem, vel orbem terreum iusto multò fabricet maiorem. SALV. An primus autor errauerit, scire nequeo, cum libelli autor eum non nominet. Error vero libelli manifestus &inexcusabilis est, seu sectator ille Copernici peccauerit, seu non peccauerit. Nam autor libelli sicco pede transit, nec animaduertit errorem adeo materialem, nec notat eum, nec emendat. Sed condonemus hoc ei, tanquam errorem ex incuria potius quàm aliunde proQuod nisi defatigatus essem, &fastidirem vlterius profectum. in his occupari, &friuolis ac leuiculis illis altercationibus, perexiguo cum fructu tempus consumere; possem ostendere, non esse impossibile, vt circulus, rotâ currûs non maior, non dicam 365. sed mi nùs quàm 20.