Latin
241
Galileo, Systema cosmicum 241
Unproofread scanNot analysed yet
reuolutionibus suis possit describere vel metiri cir cumferentiam non Orbis Magni solùm, sed alterius vel millies ma ioris. idque dico monstrandi caussa, non deesse subtilitates multo maiores istâ, qua ille autor errorem Copernici notat. Sed, quaeso, respiremus aliquantulum, vt ad alterum illum philosophum, oppugnatorem eiusdem Copernici, postea deueniamus. SAGR. Est &mihi profecto respiratione quadam opus, licet autes tantummodo delassarim. Quod si constaret, in altero isthoc autore non ingeniosiora &cognitu digniora nobis expectanda, forte praeferrem, captandi refrigerii caussa nauiculae me committere. SIMP. Credo, maioris te momenti res hîc auditurum. Est enim ille consummatissimus philosophus, &insuper excellens mathematicus, ac Tychonem in materia cometarum nouarumque stellarum refutauit. SALV. Est ille forsan idem autor Antitychonis? SIMP. Is ipse est: sed confutatio contra stellas nouas in Antitychone non extat, nisi quatenus demonstrat, illas inalterabilitati &ingenerabilitati Caeli nihil adferre praejudicii, vt iam tibi dixi: sed post Antitychonem, cum inuenisset modum demonstrandi per doctrinam Parallaxium, illas etiam esse res elementares, &concauo „Lunae conclusas, scripsit hunc alterum librum, De tribus nouis stellis, &c. eique miscuit etiam argumenta contra Copomicum. Alio tempore produxi tibi, quae de stellis illis nouis in Austychone scripserit, vbi non negabat, eas esse in Caelo: sed demonstrabat tamen, productionem ipsarum non immutare inalterabilitatem Caeli, idque discursu pute philosophico faciebat, eo modo quem tibi dixi. Nec facile dixero, quem ille postea modum excogitauerit, easdem excludendi Caelo. Cum enim in ista confutatione supputationes &Parallaxes adhibeat, materias parum aut nihil mihi cognitas, nec legere sustinui: tantùm impendi operam illis contra terrae motum instantiis, quae mere physicae sunt. SALV. Intelligo rectissime. Par erit, vt auditis oppositionibus Opiniae Copernici, philosophiae criterium exertit. Motus communis proinde est ac si non esset. Alia ratione confutatur argumenti sumptum à cudentibus ad perpendiculum. nibus aduersus Copernicum, audiamus etiam videam usque saltem modum, quo per doctrinam parallaxium demonstrat, stellas illas nouas, tantis tamque celebribus ab Astronomis habitas altissimas, &inter sydera firmamenti relatas, elementares fuisse.