Latin
249
Galileo, Systema cosmicum 249-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quae res vt est falsa &impossibilis; ita nunquam fuit à Copernico prolata: qui potius contrarium affirmat, quod scilicet ab Occidente orbis ille tendat versus Orientem, hoc est, secundum ordinem signorum: vnde talis postea apparet esse motus annuus Solis constituti immobilis in centro Zodiaci. Vide nimis audacem haminis confidentiam: suscipere confutationem alienae doctrinae; &tamen ignorare prima illius fundamenta, quibus maior &praecipua pars fabricae totius innititur. Malum hoc principium est adiungendi sibi fidem lectoris. Sed pergamus vlterius. SIMP. Explicato vniuersali systemate, proponere incipit instantias suas contra motum illum annuum: ac primae sunt istae, quas profert ironicè, subsannando Copernicum §atores eius. Scribit enim, in hac phantastica mundi constitutione profitendas esse solennissimas ineptias: quod scilicet Sol, Venus &Mercurius sint infra terram: &quod materiae graues naturaliter sursum, &leues deorsum ferantur: quodque Christus Dominus &Redemptor noster adscenderit ad inferos, &descenderit in caelum, cum ad Solem accederet: item quod Iosua mandante Soli vt staret, terra steterit, aut Sol in contrarium terrae progressus fuerit: &quando Sol est in cancro, terra Copricornum peragret: praeterea quod signa hyemalia faciant aestatem, &aestiualia Ver; quodque non stellae ipsi terrae. sed terra stellis oriatur ac occidat: &quod Oriens incipiat in Occidente, &Occidens in Oriente: atque adeo quod quasi totus mundi cursus inuertatur. SALV. SALV. Omnia mihi placent, praeterquam quod loca Sacra Scripturae semper venerandae atque tremendae, puerilibus illis miumque scurrilibus autor admiscuit, &rebus sacrosanctis pen nos voluit, qui tamen per risum tantùm iocumque philosophandem nec affirmat quicquam, nec negat; sed hypothesibus aut praesuppo sitis innixus, familiariter disserit. SIMP. Profecto scandalum &mihi praebuit haud exiguum, maxime cum postea subiungeret, etsi Copernicani contortam aliquam responsionem ad istas &similes alias rationes adferant; non tamen ideo satisfacturos aut responsuros esse rebus sequentibus.