Latin
350
Galileo, Systema cosmicum 350
Unproofread scanNot analysed yet
SALV. Hoc omnium est iniquissime comparatum. Simulat enim, esse sibi adhuc efficaciora argumenta firmioraque, quàm quae ab autoritate Sacrarum Litterarum petantur. quas debita, quaeso, reuerentia prosecuti, transeamus ad discursus naturales &humanos. Quanquam si inter rationes naturales, non meliores hactenus productis attulerit, operam hanc omnem intermitti satius fuerit. Mihi quidem certe non est animus, responsioni ad ineptias adeo stultas vel verbum impendere. Quod autem ait, Copernicanos respondere ad illas instantias, id falsissimum, neccredibile est, hominem inueniri, qui tempus inutiliter adeo perdere velit. SIMP. Idem est &meum iudicium. Audiamus igitur alias instantias, quas ille pro multò fortioribus venditat. Et ecce hîc, exactissimo vt vides calculo concludit, si orbis magnus terrae, in quo Copernicus eam annuo motu circa Solem ferri facit, quasi insensibilis esset respectu immensitatis sphaerae stellatae, vt idem Copernicus asserit illum esse ponendum; necessario dicere oporteret &confirmare, stellas fixas per distantiam mimaginabilem à nobis esse remotas, &minores ex illis, eodem orbe magno toto maiores esse, &alias aliquas tota sphaera Saturni multò maiores: quae profecto moles vastae nimis sunt, &incomprehensibiles, atque adeo incredibiles. SALV. Pridem vidi Copernico simile quid obiectum à Tychone: nec nunc demum ego detexi fallaciam, aut vt rectius dicam, fallacias discursûs illius extructi super Hypothesin falsissimam, superque pronunciatum eiusdem Copernici, ab oppugnatoribus cius eius strictissimo sensu arreptum, vt facere solent isti tricones, qui in principali caussae merito succumbentes, adhaerent ad verbulum aliquod incidenter ab aduersa parte prolatum, in eoque sine intermis lione perstrepunt. Et vt clarius rem intelligas: cum Copernicus explicasset illas mirabiles consequentias, quae deriuantur à motu annuo terrae in alios planetas, scilicet directiones &retrogradationes trium superiorum in specie; subiungit, hanc apparentem mutationem (quae plus in Marte quàm loue, propter maiorem louis.