Latin
250
Galileo, Systema cosmicum 250
Unproofread scanNot analysed yet
Id quod non est ita, Simplici. Quemadmodum enim ego, qui neutrarum sum in hac opinione partium, ac tantùm instar histrionis, Copernici personam in hac scena mihi sumo, nec vidi vnquam, nec mihi visus sum videre, quòd lapis iste cadat aliter ac ad perpendiculum: ita quoque credo, quod idem aliorum omnium etiam oculis eodem modo repraesentetur. Rectius ergo fecerimus, si omissa apparentia, de qua inter omnes conuenit, operam demus, vt ratiocinando vel confirmemus, si quid veri sententia haec habet, aut fallaciam eius in lucem protrahamus. SAGR. Si quando philosophum illum obuium haberem, qui mihi supra multos alios istarum doctrinarum sectatores eminere videtur, in argumentum beneuolentiae reuocarem ei quiddam in memoriam, hauddubie sexcenties ab ipso visum, &huic rei qua de tractamus, simillimum; ex quo perspici potest, quàm facile quis à simplici apparentia, aut vt ita dicam, repraesentatione sensûs, decipi queat. Apparentia illa sic habet, quod noctu per viam incedentes, Lunam pari sese passit sequi putant, dum eam tectorum suggrundia quasi radentem cernunt, per quae illam haud secus apparet incedere, ac faceret felis, quae reuera tegulis inambulans, conspectui eorum obuersaretur. Quae apparentia nisi corrigeretur à ratiocinatione, visum nimis quàm manifeste circumscriberet. SIMP. Profecto non desunt experimenta, quae de simplicium sensuum fallaciis certos nos reddunt. Igitur eiusmodi sensationibus omissis hoc tempore, cognoscamus argumenta sequentia, quae ducta sunt, vt ipse quidem dicit, ex rerum natura. Horum primum est, terram moueri non posse sua natura tribus motibus valde diuersis: aut erit necesse, multa manifesta axiomata refutare. Primum axioma est, quod omnis affectus dependeat ab aliqua causSecundum, quod nulla res seipsam producat: vnde sequisa. tur, impossibile esse, vt mouens, &quod mouetur, prorsus vnum idemque sint.