Latin
251
Galileo, Systema cosmicum 251
Unproofread scanNot analysed yet
idque non solum in rebus, quae mouentur à motore extrinseco, manifestum est: sed colligitur etiam è propositis prinxcipiis, idem accidere in motu naturali dependente à principio inirinseco: aliâs, cum mouens, vt mouens, sit caussa, &motum, vt motum, effectus; vnum idemque simul omnino &caussa esset &effectus. Ergo corpus non mouet totum se, scilicet, vt totum moueat, &totum moueatur: sed oportet in re mota distinguere quodammodo principium motionem efficiens, &id, quod illa motione mouetur. Tertium ioma est, quod in rebus quae sensui subiiciuntur, vnum, quatenus vnum, vnam solam rem producat. Anima in animali producit quidemdhuersas operationes, sed instrumentis diuersis, vt visum, auditum, odoratum, generationem, &c. Et in summa deprehenditur, in rebus sensibilibus diuersas operationes deriuari à diuersitate quae est in caussa. Iam si haec axiomata coniungantur, res erit clarissima, quod corpus simplex, qualis est terra, non possit sua natura moueri simul tribus motibus valde diuersis. Nam per allatas hypotheses, tolta non mouet se totam. Oportet igitur in ea distinguere tria principria trium motuum: aliâs idem principium produceret plures motus. Sed cum contineat in se tria principia motuum naturalium, vltra partem motam; non erit corpus simplex, sed compositum ex tribus principiis mouentibus, &parte mota. Si ergo terra est corpus simplex, non mouebitur tribus motibus: imò nullo istorum, quos ei Copernicus attribuit, mouebitur, cum debeat vno solo moneriquandoquidem per rationes Aristotelis est manifestum, quod mo ueatur ad suum centrum, sicuti monstrant partes eius, quae rectis ac superficiem terrae sphaericam angulis descendunt. SALV. Multa dicenda forent &consideranda circa contextum huius argumenti. Sed cum illud paucis verbis resoluere queamus; nolo me nunc citra necessitatem diffundere, praesertim cum responsio mihi fuerit ab eodem autore suppeditata, dum dixit. in animali ab vnico principio productas esse diuersas operationes. Vnde nunc ei respondeo, simili modo, ab vnico principio diuersos in terra motus procreari. SIMP. Hac responsione minime acquiescet autor illius instantiae: quin imo penitus illa subuertitur his quae subiungit immediatem pro maiore impugnationis factae stabilimento, sicut audies.