Latin
253.9
Galileo, Systema cosmicum 253.9
Unproofread scanNot analysed yet
Interea mihi videtur, quod vnum ra motuum lidum principium plures in globo terreno motus producere possit, caussa esse li 3 potest. yGoogle ea ipsa ratione, qua, sicut ante dixi, vnicum principium, mediantibus variis instrumentis, producit motus multiplices &diuersos in animalibus. Neque vero articulatione hic opus est, cum motiones totius, &non aliquarum partium esse debeant: &quandoquidem eae circulares vt sint oportet, simplex figura sphaerica, si quae alia, pulcherrima est articulatio. SIMP. Si maxime largi simus, hoc solum tibi concedemus, id accidere posse in vnica motione: sed in tribus diuersis, meo quidem &autoris illius iudicio, fuerit hoc impossibile; sicut idem, instantiam suam continuando firmandoque scribere pergit.