Latin
254
Galileo, Systema cosmicum 254
Unproofread scanNot analysed yet
Fingamus cum Copernico, quod terra moueatur propria facultate, &ab intrinseco principio, ab Occidente in Orientem, in plano Eclipticas &praeterea quod ab eodem intrinseco principio conuoluatur circa proprium suum centrum, ab Oriente in Occidentem: &pro motu tertio, quod inclinatione propria deflectat à Septentrione in Austrum, &contrà. Cum ipsa sit corpus continuum, &non flexion bus atque iuncturis interstinctum, vlla ne imaginatione vel iudico percipere possumus, quod idem principium naturale, &indistinctum, hoc est, vna eademque propensio, simul in diuersos &quasi contrarios motus distrahatur? Equidem hoc neminem dicturum esse credo, nisi qui hanc hypothesin omni ratione, qua iure, quà injuria, propugnandam suscepit. SALV. Subsiste parum, &in ipso libro mihi locum illum ostende. Fingamus modò cum Copernico terram aliqua sua vi, &ab indito principio impelli ab Occasu ad Ortum in Eclipticae plano: tum rursus reuolui ab indito etiam principio, circasuimet centrum, ab Ortu in Occasum: tertiò deflecti rursus suopte nutu à Septentrione in Austrum, &vicißim. Dubitaui, Simplici, num forte quem errorem, autoris verba referendo commisisses: at iam video, quod ipsemet, &quidem nimis quam grauiter, impegerit: nec sine indignatione disco, quod hypothesin parum sibi cognitam impugnare sit aggressus. Non enim illas motiones terrae Copernicus attribuit. Et vnde promit hoc, quod Copernicus motum annuum per Eclipticam, contrarium faciat motui circa proprium centrum? Non legerit oportet librum eius, qui plurimis in locis, ac in primis statim capitibus scribit, ambas illas motiones versus easdem partes, scilicet ab occidente in Orientem incedere.