Latin
26
Galileo, Systema cosmicum 26
Unproofread scanNot analysed yet
Argumentim Aristotelis, probitus, ide: moueri grauiae, St ferantur ad centrum Vniuersi Grauia mouentur ad centrum Terrae per accidens Vinum est. in nestigari, quid ex im poßibili sit secuturum. Corpora caNestia neque grauia sunt, neque leui. a, secundum Aristotelem. Aristoteles fallaciam conmittere non potest, cùm Logicae sit inuentor. vllane ratione probabili negare potes, partes Terrę, hoc est, materias grauissimas, versus centrum motu recto descendere, si demittuntur ex altissima turri, parietibus rectissimis &ad perpendiculum extructis constante, sique turrim lambunt, vt ita dicam, &in terra feriunt idipsum punctum ad vnguem, quod à perpendiculo in illo ipso praecise loco, vnde saxum demittitur, suspenso, designatur: Nunquid hoc argumentum plusquam euidens est, illum motum rectum esse, &versus centrum tendere? Secundo loco vocas in dubium, an partes Terrae moueantur, vt Aristoteles affirmat, ad Mundi centrum; quasi verò non conclusiue hoc demonstrauerit per motus contrarios, dum in hunc modum argumentatus est: motus grauium motui leuium contrarius est. Atqui motus leuium, vt apparet, directe sursum tendit, hoc est, versus circumferentiam Mundi. Ergo motus grauium rectâ tendit versus centrum Mundi: sitque per accidens, vt tendat versus centrum Terrae, cum ista centra fortuitò coincidant. Inuestigare postea velle, quid factura sit pars globi Lunaris aut Solaris, à suo toto auulsae, id verò vanissimum est: quaereretur enim id quod esset secuturum ex praesupposito quodam impossibili. Nam, vt Aristoteles quoque demonstrat, corpora caelestia sunt impatibilia, impenetrabilia &infrangibilia: sic vt ille casus nunquam dari possit: &si vel maxime daretur, sique pars separata rediret ad suum totum; non rediret tamen vt grauis aut leuis: quandoquidem idem Aristoteles, corpora caelestia neque grauia neque leuia esse probat. SALV. Quàm non sine ratione dubitem, an grauia moueantur per lineam rectam &perpendicularem, id audies, vt modò dixi, quando particulare istud argumentum examinauero. Quod ad alterum caput, miror equidem, opus esse, vt ille tibi paralogismus Aristotelicus, qui tamen per se tam manifestus est, detegatur: nec animaduertere te, quod Aristoteles praesupponat id quod est in quaestione. Et andi tamen. SIMP. Quaeso, Saluiate, honorificentius aliquantò de Aristotele loquere.