Latin
27
Galileo, Systema cosmicum 27
Unproofread scanNot analysed yet
Cui namque tu persuadere poteris vnquam, illum ipsum, qui primus, vnicus &admirabilis extitit autor explicatorque formae Syllogisticae, Demonstrationis, Elenchorum, modorum cognoscendi Sophismata &Paralogismos, atque adeo Logices vniuersae, postea grauem adeo commisisse fallaciam, vt id quod in quaestione est, pro noto supponeret: Vos ô mei, necesse est, vt perfecte prius intelligamus Aristotelem, ac tum demum in eo impugnando vires nostras experiamur. SALV. Eo fine, mi Simplici, familiare colloquium hoc inter nos est institutum, vt Veritatem inuestigemus. Ego sane nunquam tibi succensebo, si detexeris errores meos. Quod si mentem Aristotelis non sum assecutus, modò libere me reprehendas, &gratiam à me feres. Interim hoc mihi concedito, vt, quae me dubia, quae difficultates vrgeant, exponam, &vt ad postrema quoque verba tua de Philosophię instrumento Logica nonnihil respondeam. Sane sicuti fieri potest, vt artifex aliquis excellat in conficiendis musicis instrumentis, qui tamen artis iisdem canendi sit imperitus: ita quoque magnus dari potest Logicus, sed qui Logica parum vti nouerit. non secus ac multi reperiuntur, qui poëticam vniuersam mente ac memoria complectuntur; interim nec quatuor versiculos feliciter componere sciunt: alii cuncta Vinci praecepta in numerato habent, at ne quidem scabellum pingere possunt. Organo canere non discitur ab iis, qui facere sciunt Organa, sed qui ipsi canere iis sciunt. Poëtica facultas è frequenti lectione poëtarum hauritur: pingendi scientia, assidue delineando pingendoque comparatur: demonstrandi notitia lectione librorum demonstrationibus plenorum acquiritur, quales sunt soli Mathematici, &non Logici. Iam vt ad propositum redeamus, aio, Aristotelem in motu corporum leuium hoc solum vidisse, quòd Ignis ex quocunque superficiei terreni globi loco excedens, altum rectà petat: &hoc reuera est, moueri versus circumferentiam maiorem eâ quae Terram ambit. Imò Aristoteles ipse Ignem ferri facit ad concauum Lunae. Quod autem postea talis circumferentia sit eadem quae Mundi, aut ei concentrica, sic vt moueri versus eam, sit moueriversus Mundi quoque circumferentiam, id verò non potest affirmari, nisi praesupponatur, quod centrum Terrae, à quo videmus ascendentia leuia discedere, sit idem cum centro Mundi atque adeò quod globus terrenus Mundi centrum occupet. Atqui hoc ipsum est, de quo dubitabamus, &quod Aristoteles probandum suscepit. &ain tu, non esse manifestum hunc Paralogismum? SAGR. Argumentum illud Aristotelis, etiam alio defectu laborare, nec concludendi vim habere mihi visum fuit, vt ut ei con cederetur, circumferentiam quam rectam petit Ignis, illam ipsam esse, quae Mundum amplectitur. Nam si intra circulum, non modò cenParalogismus Aristo. trum ipsum, sed quodlibet aliud punctum accipiamus, vnum quodtelis alia raque mobile, quod inde per lineam rectam, versus quamcunque partione detetem procedit, absque vllo dubio circumferentiam petet, continuagitur.