Latin
261.1 to 261.3
Galileo, Systema cosmicum 261.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
vero Copernicus non adimit elementis aliud nisi communem illam quietem, eamque transmutat in communissimum motum, relictae, iis grauitate, leuitate, motu sursum ac deorsu tardiore velociore ue, raritate, densitate; qualitatibus calidi, frigidi, sicci, humidi; &in summa rebus omnibus aliis. Tale igitur absurdum, quale sibi iste autor imaginatur, in Hypothesi Copernicana non inuenitur: neque conuenire in motûs identitate, in agis aut minus interest ad diuersificandas aut non diuersificandas naturas, quàm conuenire in identitate quietis. Iam indica, si quod aliud in contrarium est argumentum. SIMP. Sequitur instantia quarta, ab obseruatione naturali desumpta, quae est, quod corpora eiusdem generis, aut habent motus in genere conuenientes, aut in quiete conueniunt. Sed in Hypothesi Copernicana, corpora in genere conuenientia, &inter se similia, quoad motum summopere discreparent, &è diametro sibi opponerentur. nam stellae adeo inter se similes, in motu nihilomium essent inter se tantopere dissimiles, sex planetis in orbem perpetuò reuolutis, Sole verò stellisque fixis omnibus perpetuò stantibus immotis. SALV. Argumentum in forma bonum esse videtur: at applicatio &materia laborat. Quod si persistere volet autor in assumpto suo, consequentia directe statim in ipsummet retorqueri poterit. Progressus argumenti sic habet: Inter corpora mundana, sex sunt, quae perpetuo mouentur, vt sunt sex planetae: de ceteris, hoc est, de Terra, de Sole, deque stellis fixis dubitatur, quodnam illorum moueatur, aut immotum perstet: cum sit necessarium, vt stante terra, Sol &stellae fixae moueantur; &cum fieri quoque possit, vt Sole fixisque stellis immotis moueatur terra. In dubio facti quaeritur, quibusnam conuenientius attribui possit motus, &quibus quies. Dictat autem iudicium naturale, quòd motus existimandus sit his competere, quae in genere &in essentia magis cognata sunt illis corporibus, quae hauddubie mouentur: quies autem his, quae magis ab iisdem discrepant.