Latin
261.4 to 261.8
Galileo, Systema cosmicum 261.4-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum aeterna quies, perpetuusque motus, diuersissima sint accidentia; manifestum est, oportere corpori semper mobili diuersissimam esse naturam à natura corporis semper stabilis. Dum ergo de motu &quiete dubii fumus, ergo tentemus, an subsidio alterius alicuius affectionis insignioris Goc gnioris inuestigare queamus, terra ne, an verò Sol &stellae fixae, magis cum corporibus hauddubie mobilibus conueniant. Sed ecce naturam opportune desiderio nostro subscribentem. ea subministrat nobis duas affectiones insignes, nec minus quàm motus &quies, inter sese diuersas: quae sunt, Lux &Tenebrae, seu esse natura splendidissimum, &esse obscurum ac omni luce priuatum. Itaque corpora interno &externo splendore decorata, à corporibus omni luce destitutis diuersissimam habent essentiam. Luce terra priuatur: splendidissimus per se Sol est, nec minus stellae fixae. Sex planetae mobiles in vniuersum luce carent, vt &terra. Eorum igitur essentia cum terra conuenit, &à Sole stellisque fixis discrepant. Mobilis igitur est terra: immobilis, Sol, &sphaera stellata. SIMP. Verum autor non concedet, sex planetas esse tenebrosos, &huic negationi tenaciter inhaerebit: vel etiam conformitatem naturae magnam inter sex planetas &Solem stellasque fixas, &rursum inaequalitatem inter istas ac terram, demonstrabit ex Imo iam occurrit aliis quàm renebrarum ac lucis affectionibus. mihi, in instantia quinta, quae sequitur, expressam esse summam disparitatem inter terram &corpora caelestia, cum scribit: Ex Hypochesi Copernicana magnam confusionem ac turbationem oritu Nam inter corram in Systemate Vniuersi, &inter partes eius. pora caelestia immutabilia &incorruptibilia secundum Aristotelem, Tychonem aliosque, inter corpora inquam tam nobilia iudi cio omnium, ipsiusque Copernici, affirmantis, ea esse ordinata &optima constitutione disposita, omnemque virtutis inconstantiam inde remouentis; addo etiam inter corpora tam pura, scilicet Venerem &Martem, collocabitur sentina omnium materiarum corruptibilium, cuiusmodi est terra, aqua, aër, &omnia mixta. quanto praestantior distributio, naturaeque conuenientior est ea, quam Deus ipse fuit architectatus, segregando pura ab impuris, mortalia ab immortalibus, vt aliae scholae docent, quae tradunt, impuras &caducas illas materias angusto concauo Lunaris Orbis esse conclusas; supra quas non interrupta serie res postea caelestes panduntur. SALV. Verum est sane, quod Copernicanum Systema perturbationem immittat in Vniuersum Aristotelis: sed nos tractaQuod deinde disparitamus de Vniuerso nostro vero &reali. tem Paralogismus ab Antirychonis autore commissus. Stulte terra Caelo excludi Cidetur.