Latin
267
Galileo, Systema cosmicum 267
Unproofread scanNot analysed yet
Restaret iam, vt probationes expenderemus, quibus concludit autor, stellas nouas annorum 1572. &1604. sublunares, non autem caelestes fuisse, vt illorum temporum Astronomi communiter persuasum habuerunt. Audax profecto facinus. Cogitaui tamen, cum id scriptum adhuc mihi sit recens, &calculi frequentia salebrosum, fore commodius, vt hac vespera &altero mane, quantum eius potero perlustrem, &quae isthic obseruauerim, ad solita colloquia nostra reuersis exponam. Si quid temporis nobis erit reliquum, ad disputationem de motu annuo attributo terrae progrediemur. Inrun terea si quid habes dicere, praecipueque Simplicius, de rebus ad monde tum diurnum à me prolixe satis examinatum pertinentibus, nonnihil adhuc temporis superest ad disserendum. aca SIMP. Ego non habeo quod dicam aliud, nisi habitos hodie sermones visos mihi quidem esse plenos peracutis ingeniosisque meditationibus, ex parte Copernici, in confirmationem motus terrę productis: sed non eam vim habuerunt, vt illius motûs plenam mihi fidem facere potuerint. Quicquid enim allatum est, in summam aliud nihil concludit, nisi rationes, terrae stabilitatem asserentes, necessarias non esse: sed interim ex contraria parte nulla producta demonstratio est, quae necessario terrae mobilitatem euincat atque concludat. SALV. Nunquam hoc mihi sumpsi, vt ab opinione te tua, Simplici, deducerem: multo minus ausim de tanta lite definitiuam pronunciare sententiam. verùm id modò mihi propositum &fuit hactenus, &in sequentibus disputationibus erit, vt manifestum tibi teddam, eos qui crediderunt, velocissimum illum horarum 24. motum soli terrae competere, non autem Vniuerso exceptâ solâ terrâ, non fuisse caeca quadam ratione pertractos in hanc sententiam: sed opinionis contrariae rationes optime vidisse, percepisse, ponderasse, iisdemque non leuiter respondisse. Eodem consilio &intentione, Ibi &Sagredo placuerit, conferre nos poterimus ad considerationem LI 2 Goog igitis nem alterius motus ab Aristarcho Samio primùm, &post à Nicolae Copernico, eidem globo terreno tributi, qui est is, vt iam audiuisse te credo, qui fit sub Zodiaco, intra spatium vnius anni, circa Solem, immobiliter in eiusdem Zodiaci centro collocatum.