Latin
268
Galileo, Systema cosmicum 268
Unproofread scanNot analysed yet
SIMP. Quaestio tanti momenti, tantaeque nobilitatis est, vt de ea disserentes cupidissime sim auditurus: nec ambigo, quicquid hac de materia dici poterit, allatum iri. Ibo postea, &res dictas dicendasque, per otium priuata meditatione ruminabor. Quod si nihil inde lucrabor aliud, id saltem commodi feram, vt meliori fundamento de rebus hisce disserere possim. SAGR. Ergo ne Saluiatus defatigetur vlterius, imponemus hodierno Colloquio nostro finem, ac die crastini, more solito reuertemur ad discurrendum, ea spe, nouitate mirè placentia nos audituros. SIMP. Relinquo librum De stellis nouis: sed mecum asporto alterum illum conclusionum, vt perlustrem ea denuo, quae contra motum annuum, crastini colloquii materiam futurum, inibi perscripta leguntur.